|
13. M. Faciam, imo tu facies. Nam ego nihil aliud quam rogabo
te ac percontabor: tu vero totum hoc quidquid est, et quod nunc
nesciens quaerere videris, respondendo explicabis. Itaque jam ex te
quaero, utrum quisquam possit, et diu et velociter currere. D.
Potest. M. Quid, tarde et velociter? D. Nullo modo. M.
Aliud ergo est diu, aliud tarde. D. Aliud omnino. M. Item
quaero, quid putes diuturnitati esse contrarium, sicuti est tarditati
velocitas. D. Non mihi occurrit usitatum nomen. Itaque diuturno
nihil video quod opponam, nisi non diuturnum, ut ei quod dicitur,
diu, contrarium sit non diu, quia et velociter si nollem dicere, et
pro eo non tarde dicerem, nihil aliud significaretur. M. Verum
dicis. Nihil enim deperit, cum ita loquimur, veritati. Nam et mihi
si est hoc nomen, quod tibi non occurrisse dicis, aut ignoratur a me,
aut in praesentia non venit in mentem. Quamobrem sic agamus, ut haec
bina contraria appellemus hoc modo, diu et non diu, tarde et
velociter. Ac primum de diuturno et non diuturno disseramus, si
placet. D. Ita fiat.
|
|