|
1. M. Attende igitur diligenter, et nunc demum accipe quasi
alterum nostrae disputationis exordium. Ac primum responde, utrum
bene didiceris eam quam grammatici docent, syllabarum brevium
longarumque distantiam; an vero sive ista noris sive ignores, malis ut
ita quaeramus, quasi omnino rudes harum rerum simus, ut ad omnia nos
ratio potius perducat, quam inveterata consuetudo, aut praejudicata
cogat auctoritas. D. Ita plane malle me, non modo ipsa ratio, sed
istarum etiam syllabarum imperitia (quid enim fateri dubitem?)
impellit. M. Age jam, saltem illud eloquere, utrum tu ipse per te
nunquam animadverteris in locutione nostra alias syllabas raptim et
minime diu, alias autem productius et diutius enuntiari. D. Negare
non possum non me ad ista etiam surdum fuisse. M. Atqui scias velim
totam illam scientiam, quae grammatica graece, latine autem
litteratura nominatur, historiae custodiam profiteri, vel solam, ut
subtilior docet ratio; vel maxime, ut etiam pinguia corda concedunt.
Itaque verbi gratia cum dixeris, cano, vel in versu forte posueris,
ita ut vel tu pronuntians producas hujus verbi syllabam primam, vel in
versu eo loco ponas, ubi esse productam oportebat; reprehendet
grammaticus, custos ille videlicet historiae, nihil aliud asserens cur
hunc corripi oporteat, nisi quod hi qui ante nos fuerunt, et quorum
libri exstant tractanturque a grammaticis, ea correpta , non producta
usi fuerint. Quare hic quidquid valet, auctoritas valet. At vero
musicae ratio, ad quam dimensio ipsa vocum rationabilis et numerositas
pertinet, non curat nisi ut corripiatur vel producatur syllaba, quae
illo vel illo loco est secundum rationem mensurarum suarum. Nam si eo
loco ubi duas longas syllabas poni decet, hoc verbum posueris, et
primam quae brevis est, pronuntiatione longam feceris, nihil musica
omnino succenset : tempora enim vocum ea pervenere ad aures, quae illi
numero debita fuerunt. Grammaticus autem jubet emendari, et illud te
verbum ponere cujus prima syllaba producenda sit, secundum majorum, ut
dictum est, auctoritatem, quorum scripta custodit .
|
|