|
17. M. Recte quidem: sed adhuc nonnihil quaestionis res habet.
Nam cum Amphibrachus pes quatuor sit temporum, negant eum quidam
posse misceri, vel dactylis vel anapaestis vel spondeis vel
proceleumaticis: nam hi sunt omnes quaternorum temporum pedes: et non
solum istis eum negant posse misceri, sed nec ex ipso solo repetito et
sibimet connexo, recte et quasi legitime procedere numerum putant.
Quorum opinionem considerare nos oportet, ne quid habeat rationis,
quod sequi et approbare conveniat. D. Cupio atque aveo prorsus
audire quid afferant. Non enim parum me movet, cum duodetriginta
pedes sint, quos ratio persecuta est, hunc solum excludi a
continuatione numerorum, cum tantum spatii teneat in tempore quantum
dactylus et alii quos pares enumerasti, quos connectere nemo
prohibetur. M. Atqui opus est, ut hoc dispicere valeas,
considerare caeteros pedes, quemadmodum sibimet eorum partes
conferantur: ita enim videbis huic uni quiddam accidere novum ac
singulare, ut non frustra minime adhibendus ad numeros judicatus sit.
18. Sed hoc nobis considerantibus, opus est haec duo nomina mandare
memoriae, levationem et positionem. In plaudendo enim quia levatur et
ponitur manus, partem pedis sibi levatio vindicat, partem positio.
Partes autem pedum dico illas, de quibus superius, cum eos ordine
persequeremur, satis dictum est. Quocirca si hoc probas, incipe
recensere breviter mensuras partium in omnibus pedibus, ut quid huic
uni de quo agitur proprium acciderit, noveris. D. Video primum
pyrrhichium tantum habere in levatione quantum in positione. Spondeus
quoque, dactylus, anapaestus, proceleumaticus, choriambus,
diiambus, dichorius, antispastus, dispondeus, eadem ratione
dividuntur: nam tantumdem temporis in his ponit plausus, quantum
levat. Video secundum, iambum simpli et dupli habere rationem; quam
rationem cerno et in chorio et in tribracho et in molosso, et in
utroque ionico. Jam hujus amphibrachi levatio et positio (nam ipsa
mihi ex ordine occurrit, cui pares caeteros quaeram), simpli et
tripli ratione constat. Sed non invenio prorsus alium deinceps, cujus
sibi partes tanto intervallo conferantur. Nam cum eos considero in
quibus una brevis est et duae longae, id est bacchium, creticum et
palimbacchium, sesquialteri numeri ratione levationem ac positionem in
his fieri video. Eadem ratio est et in iis quatuor, in quibus una
longa est et tres breves, qui quatuor paeones ex ordine nominantur.
Reliqui sunt quatuor epitriti similiter ex ordine nuncupati, quorum
levationem ac positionem sesquitertius numerus continet.
19. M. Num igitur parum tibi justa causa videtur esse, cur iste
pes ad seriem numerosam vocum non admittatur, quod solius partes tam
longe a se differant, ut una simpla sit, alia tripla? Vicinitas enim
quaedam partium tanto est approbatione dignior, quanto est proxima
aequalitati. Itaque in illa regula numerorum cum ab uno usque ad
quatuor progredimur, nihil unicuique est seipso propinquius. Quare
illud in primis approbandum est in pedibus, cum tantumdem habent partes
ad invicem; deinde copulatio simpli et dupli eminet in uno et duobus;
sesquialtera vero copulatio in duobus et tribus apparet; jam
sesquitertia, tribus et quatuor. Simplum vero et triplum quanquam
complicatorum numerorum lege teneatur, non tamen in ordine illo sibimet
cohaeret: non enim post unum tria numeramus, sed ab uno ad ternarium
numerum binario interposito pervenitur. Haec ratio est qua excludendus
judicatur amphibrachus pes ab ea copulatione de qua quaerimus , quae si
abs te probatur, caetera videamus. D. Probatur sane nam
manifestissima atque certissima est.
|
|