|
20. M. Cum ergo placeat, quoquo modo se in syllabis habeant,
tamen si ejusdem spatii sint in tempore, recte sibi et sine detrimento
aequalitatis pedes posse misceri, excepto duntaxat amphibracho; quaeri
non immerito potest, utrum recte misceantur, qui quanquam sint
aequales tempore, non eadem tamen percussione concordant, quae
levatione ac positione partes pedis sibimet confert. Nam dactylus et
anapaestus et spondeus non solum aequalium temporum sunt, sed etiam
percutiuntur aequaliter: in omnibus enim tantum levatio, quantum
positio sibi vindicat. Itaque hi sibi miscentur justius quam quilibet
ionicus caeteris sex temporum pedibus. Uterque quippe ionicus ad
simplum et duplum percutitur, duo scilicet tempora quatuor temporibus
conferens. His molossus etiam in hac re congruit. Caeteri vero ad
tantumdem; nam in his levationi ac positioni terna tempora tribuuntur.
Ergo tametsi omnes legitime feriantur; nam et illi tres simpli et
dupli ratione, et alii quatuor aequis partibus feriuntur; tamen quia
plausum inaequalem facit ista permixtio, haud scio an jure repudietur:
nisi quid habes ad haec. D. Proclivior sum in istam sententiam.
Nam inaequalis plausus quomodo sensum non offendat ignoro: si autem
offendit, non utique id potest sine vitio hujus permixtionis accidere.
21. M. Atqui scias veteres miscendos judicasse istos pedes, et
horum mixtione versus compositos condidisse. Sed ne te auctoritate
premere videar, accipe aliquid horum versuum, et vide utrum offendat
auditum. Si enim non modo non offenderit, sed etiam delectaverit,
nulla erit ratio hujus mixtionis improbandae. Versus autem ii sunt
quos advertas volo:
|
At consona quae sunt, nisi vocalibus aptes,
Pars dimidium vocis opus proferet ex se:
Pars muta soni comprimet ora molientum:
Illis sonus obscurior impeditiorque,
Utrumque tamen promitur ore semicluso.
|
|
Satis esse arbitror ad judicandum id quod volo. Quare dic, quaeso,
utrum nihil tuas aures numerus iste permulserit. D. Imo nihil mihi
videtur currere ac sonare festivius. M. Considera igitur pedes,
invenies profecto cum sint quinque versus, duos primos solis ionicis
currere, tres posteriores habere admixtum dichorium, cum omnes omnino
sensum nostrum communi aequalitate delectent. D. Jam hoc
animadverti, et facilius te pronuntiante. M. Quid ergo dubitamus
consentire veteribus non eorum auctoritate, sed ipsa jam ratione
victi, qui censent eos pedes qui ejusdem temporis sunt rationabiliter
posse misceri, si habeant legitimam, quamvis diversam percussionem?
D. Cedo jam prorsus: nam me ille sonus quidquam contradicere non
sinit.
|
|