|
22. M. Intende item in istos versus:
|
Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis,
Et apertum ire per auras animum permittas.
Placet hoc nam sapienter, remittere interdum
Aciem rebus agendis decenter intentam.
|
|
D. Etiam hoc satis est. M. Praesertim cum isti versus sint
inconditi, quos necessitate ad tempu fabricatus sum. Verumtamen et in
iis quatuor requiro judicium sensus tui. D. Quid aliud et hic possum
dicere, quam pulchre illos congruenterque sonuisse? M. Sentisne
etiam duos superiores altero ionico constare qui dicitur a minore, duos
autem posteriores diiambum habere permixtum? D. Et hoc te
pronuntiando insinuante persensi. M. Quid? illud nonne te movet
quod in illis Terentiani versibus ionico ei qui a majore dicitur,
dichorius; in iis autem nostris alteri ionico qui a minore nominatur,
diiambus mixtus est? an nihil interesse arbitraris? D. Imo
interest, et videor mihi rationem ipsam videre: nam quoniam ionicus a
majore a duabus incipit longis, eum sibi potius copulandum poscit, ubi
longa prima est, id est dichorium. Diiambus vero quod incipit a
brevi, congruentius alteri miscetur ionico a duabus brevibus
incipienti.
23. M. Bene intelligis: quare hoc quoque tenendum est, istam
etiam congruentiam, excepta aequalitate temporum, in pedibus miscendis
aliquantum valere oportere: non enim plurimum, sed tamen nonnihil
valet. Nam pro omni pede sex temporum, omnem pedem sex temporum poni
posse, ita sensu interrogato judices licet: primum molossi exemplum
sit nobis, virtutes: ionici a minore, moderatas: choriambi,
percipies: ionici a majore, concedere: diiambi, benignitas:
dichorii, civitasque: antispasti, volet justa. D. Habeo ista.
M. Contexe igitur ista omnia atque pronuntia, vel me potius
pronuntiante accipe, quo ad judicandum liberior sensus vacet. Nam ut
continuati numeri aequalitatem sine ulla offensione aurium tibi
insinuem, hoc totum contextum ter pro nuntiabo, quod satis esse non
dubitaverim. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas
civitasque volet justa. Virtutes moderatas percipies, concedere
benignitas civitasque volet justa. Virtutes moderatas percipies,
concedere benignitas civitasque volet justa. Num forte aliquid in hoc
pedum cursu aures tuas aequalitate aut suavitate fraudavit? D. Nullo
modo. M. Delectavitne aliquid? quanquam hoc quidem consequens est
in hoc genere, ut delectet omne quod non offenderit. D. Non possum
aliter me dicere affectum, quam videtur tibi. M. Probas ergo omnes
istos pedes senum temporum recte sibi posse copulari atque misceri.
D. Probo.
|
|