|
24. M. Nihilne formidas, ne quis arbitretur tam aequaliter istos
pedes hoc ordine collatos sonare potuisse; si autem ordinem permutes,
non idem posse? D. Nonnihil quidem affert, sed experiri non est
difficile. M. Istud ergo facito cum vacabit: non aliter invenies
quam sensum tuum multiformi varietate et una aequalitate mulceri. D.
Faciam: quanquam hoc exemplo nemo est, qui non praevideat necessario
id eventurum. M. Recte existimas: sed quod ad propositum pertinet,
admoto plausu ista percurram, ut de hoc quoque dijudicare possis utrum
aliquid, an nihil claudicet: atque ut simul aliquid experiaris de
commutatione illius ordinis, quam nihil claudicationis illaturam esse
praediximus; jam nunc ipsum ordinem muta, et ut libitum est, eosdem
pedes collocatos aliter atque a me collocati sunt, personandos mihi
plaudendosque permitte. D. Primum volo esse ionicum a minore,
secundum ionicum a majore, tertium choriambum, quartum diiambum,
quintum antispastum, sextum dichorium, septimum molossum. M.
Intende ergo et aurem in sonum, et in plausum oculos: non enim
audiri, sed videri opus est plaudentem manum, et animadverti acriter
quanta temporis mora in levatione, quanta in positione sit. D.
Totus istic sum, quantum valeo. M. Accipe igitur collocationem
illam cum plausu tuam: Moderatas, concedere, percipies,
benignitas, volet justa, civitasque, virtutes. D. Sentio quidem
nequaquam plausum istum claudicare, et tantum levare quantum ponere;
sed vehementer admiror quomodo eo percuti potuerint illi pedes, quorum
divisio simpli et dupli ratione constat, sicuti sunt ambo ionici et
molossus. M. Quid hic fieri tamen arbitraris, cum in his tria
leventur tempora, totidemque ponantur? D. Nihil aliud hic prorsus
video quam eam longam syllabam, quae in ionico a majore et in molosso
secunda, in ionico autem a minore tertia est, plausu ipso dividi; ut
quoniam duo habet tempora, unum inde superiori parti, alterum
posteriori tribuat, atque ita terna tempora levatio positioque
sortiantur.
25. M. Nihil hic omnino aliud dici aut intelligi potest. Sed cur
non etiam ille amphibrachus, quem ab ista numerositate penitus
ejiciebamus, hac conditione misceatur spondeo, dactylo, et
anapaesto, vel per se ipse numerosum aliquid in musica continuatus
efficiat? Potest enim simili ratione media quoque pedis ejus syllaba,
quae longa est, plausu dividi; ut cum singula tempora singulis
lateribus dederit, non jam unum et tria, sed bina tempora levatio
positioque sibi vindicent: nisi habes aliquid quod resistat. D.
Nihil sane habeo quod dicam, nisi hunc etiam esse admittendum. M.
Aliquid ergo plaudamus quaternorum temporum pedibus ordinatum atque
contextum, quibus iste commixtus sit, et eodem modo sensu exploremus
utrum nihil imparile offendat. Et ideo attende in hunc numerum propter
judicandi facilitatem cum plausu tertio repetitum. Sumas optima,
facias honesta. Sumas optima, facias honesta, Sumas optima, facias
honesta. D. Jamjam, obsecro, parce auribus meis: nam etiam plausu
non admoto, ipse per se horum pedum cursus in illo amphibracho
vehementissime claudicat. M. Quid igitur putandum est esse causae,
ut in hoc fieri non possit quod in molosso et ionicis potuit? an
quoniam in illis aequalia sunt medio latera? in numero enim pari, ubi
sit medium suis aequale lateribus, primus senarius occurrit. Ergo
illi senum temporum pedes quoniam duo tempora in medio possident, et
bina in lateribus; libenter quodammodo illud medium cecidit in latera,
quibus amicissima aequalitate conjungitur. Non autem idem fiet in
amphibracho, ubi sunt imparia medio latera, siquidem in illis
singula, in illo duo tempora sunt. Huc accedit quod in ionicis et
molosso medio in latera soluto, terna fiunt tempora, in quibus rursum
medio pari paria latera inveniuntur; quod item defit amphibracho. D.
Ita res est ut dicis: nec immerito amphibrachus in illa serie offendit
auditum, hi vero etiam delectant.
|
|