|
26. M. Age, nunc tu per te ab ipso exordire pyrrhichio, et
secundum supra dictas rationes, quos pedes quibus misceri oporteat,
quantum potes, breviter explica. D. Nullus pyrrhichio: non enim
alius invenitur totidem temporum. Iambo posset chorius; sed propter
inaequalem plausum vitandum est, quod alter a simplo, a duplo alter
incipit. Ergo tribrachus utrique accommodari potest. Spondeum et
dactylum et anapaestum, et proceleumaticum amicos inter se atque
copulabiles video: non enim tantum temporibus, sed plausu etiam sibi
congruunt. Enimvero exclusus amphibrachus, nulla potuit ratione
reduci, cui parilitas temporum auxiliari quid, divisione plausuque
discordante, non potuit. Bacchio creticum, et paeones primum,
secundum et quartum. Palimbacchio autem eumdem creticum, et paeones
primum et tertium et quartum, et temporibus et plausu concordare
manifestum est. Ergo cretico et paeonibus primo et quarto, quoniam et
a duobus et a tribus temporibus eorum incipere divisio potest, caeteri
omnes quinum temporum pedes possunt sine ulla claudicatione copulari.
Jam illorum qui sex temporibus constant, omnium inter se miram quamdam
esse concordiam, satis disputatum est. Quandoquidem illi quoque ab
aliis in plaudendo non dissonant, quos aliter dividi cogit conditio
syllabarum: tantam vim habet cum medio laterum aequalitas. Porro
septenum temporum pedes cum sint quatuor, qui epitriti nominantur,
primum et secundum invenio sibi posse copulari: amborum enim divisio
incipit a tribus temporibus, idcirco nec spatio temporis nec plausu
dissident. Rursus libenter sibi junguntur tertius et quartus, quia
uterque in dividendo incipit a quatuor temporibus, quare et metiuntur
et plauduntur aequaliter. Restat octo temporum pes qui dispondeus
vocatur, cui sicut pyrrhichio par nullus est. Habes a me quod
poposcisti et facere potui. Perge ad reliqua. M. Faciam: sed post
tam longum sermonem respiremus aliquantulum; et illorum versuum
meminerimus, quos mihi extemporales paulo ante ipsa lassitudo
suggessit.
|
Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis,
Et apertum ire per auras animum permittas.
Placet hoc nam sapienter, remittere interdum
Aciem rebus agendis decenter intentam.
|
|
D. Placet sane, ac libenter obtempero.
|
|