|
2. Quamobrem nos, cum rationes musicae persequendas susceperimus,
etiam si nescis quae syllaba corripienda, quae producenda sit;
possumus tamen non impediri hac ignorantia tua, satisque habere, quod
te animadvertisse dixisti alias syllabas correptiores, alias
productiores. Quare illud nunc quaero, utrum sonus versuum aliquando
te aliqua per aures voluptate commoverit. D. Prorsus saepissime,
ita ut nunquam fere sine delectatione versum audierim. M. Si quis
ergo in versu, quo audito delectaris, eo loco quo ratio ejusdem versus
non postulat, vel producat syllabas, vel corripiat, num eodem modo
delectari potes? D. Imo audire hoc sine offensione non possum. M.
Nullo modo igitur dubium est, quin te in sono quo te delectari dicis,
dimensio quaedam numerorum delectet, qua perturbata delectatio illa
exhiberi auribus non potest. D. Manifestum est. M. Dic mihi
deinceps quod ad sonum versus attinet, quid intersit, utrum dicam,
Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris: an qui primis ab
oris. D. Mihi vero utrumque, quantum ad illam dimensionem
pertinet, idem sonat. M. At hoc mea pronuntiatione factum est, cum
eo scilicet vitio quod barbarismum grammatici vocant: nam primus,
longa est et brevis syllaba; primis autem, ambae producendae sunt:
sed ego ultimam earum corripui; ita nihil fraudis passae sunt aures
tuae. Quamobrem illud etiam atque etiam tentandum est, utrum me
pronuntiante sentias, quid sit in syllabis diu et non diu, ut nostra
disputatio, me interrogante ac te respondente, sicut instituimus,
possit procedere. Itaque jam eumdem versum in quo barbarismum
feceram, repetam, et illam syllabam quam, ne tuae aures
offenderentur, corripui, producam, ut grammatici jubent: tu mihi
renuntiato, utrum illa versus dimensio sensum tuum eadem afficiat
voluptate: sic enim pronuntiem, Arma virumque cano, Trojae qui
primis ab oris. D. Nunc vero negare non possum, nescio qua soni
deformitate me offensum. M. Non injuria: quanquam enim barbarismus
factus non sit, id tamen vitium factum est, quod et grammatica
reprehendat et musica: grammatica, quia id verbum, cujus novissima
syllaba producenda est, eo loco positum est ubi corripienda poni
debuit; musica vero tantummodo quia producta quaelibet vox est eo
loco, quo corripi oportebat, et tempus debitum quod numerosa dimensio
postulabat, redditum non est. Quocirca si jam satis discernis quid
sensus, quid auctoritas postulet, sequitur ut videamus, ille ipse
sensus cur alias delectetur in sonis vel productis vel correptis, alias
offendatur: id est enim quod ad diu, et non diu pertinet. Quam
partem nos explicandam suscepisse credo quod memineris. D. Ego vero
et illud discrevi, et hoc memini, et ea quae sequuntur intentissime
exspecto.
|
|