|
3. M. Quae putas, nisi ut incipiamus sibimet syllabas comparare,
et videre quos numeros ad sese habeant; sicut de motibus jam inter nos
tam longa superius ratione tractatum est? In motu est enim etiam omne
quod sonat; et syllabae utique sonant: an quidquam horum negari
potest? D. Nullo modo. M. Cum ergo inter se syllabae
conferuntur, motus quidam inter se conferuntur, in quibus possint
numeri quidam temporis mensura diuturnitatis inquiri. D. Ita est.
M. Num igitur potest sibi una syllaba comparari? Nam omnem
comparationem, nisi tu aliud putes, singularitas fugit. D. Nihil
puto aliud. M. Quid? una uni, aut una vel duae duabus vel tribus,
et deinceps in pluribus, quin possint sibimet conferri, num negas?
D. Quis hoc negaverit? M. Rursus hoc vide, quamlibet syllabam
brevem minimeque diu pronuntiatam, et mox ut eruperit desinentem,
occupare tamen in tempore aliquid spatii, et habere quamdam morulam
suam. D. Video necesse esse quod dicis. M. Dic nunc, unde
numerum exordiamur. D. Ab uno scilicet. M. Non absurde igitur
hoc in tempore quasi minimum spatii, quod brevis obtinet syllaba, unum
tempus veteres vocaverunt: a brevi enim ad longam progredimur. D.
Verum est. M. Sequitur jam, ut illud quoque animadvertas, quoniam
ut in numeris ab uno ad duo est prima progressio; ita in syllabis, qua
scilicet a brevi ad longam progredimur, longam duplum temporis habere
debere: ac per hoc si spatium quod brevis occupat, recte unum tempus
vocatur; spatium item quod longa occupat, recte duo tempora nominari.
D. Recte prorsus: nam id rationem postulare consentio.
|
|