|
4. M. Age, nunc collationes ipsas videamus: nam una brevis
syllaba ad unam brevem syllabam quaero quam rationem tibi habere
videatur, vel hi motus inter se quid vocentur. Meministi enim, nisi
fallor, in superiore sermone nos omnibus motibus, qui inter se aliqua
numerositate conveniunt, imposuisse vocabula. D. Aequales eos
memini nominatos: tantumdem enim ad sese habent temporis. M. Sed
istam collationem syllabarum qua sibi jam conferuntur ut habeant ad se
aliquos numeros, num censes sine vocabulo esse relinquendam? D. Non
puto. M. Atqui scias, veteres pedem nuncupasse talem collationem
sonorum. Sed quousque pedem progredi ratio sinat, diligenter
advertendum est. Quamobrem jam dic etiam, brevis et longa syllaba qua
sibi ratione conferuntur? D. Opinor, ex illo genere numerorum,
quos complicatos vocavimus, istam collationem manare: siquidem in ea
simplum ad duplum collatum esse video, id est unum tempus brevis
syllabae ad duo tempora longae syllabae. M. Quid si ita ordinentur,
ut prius longa, deinde brevis syllaba pronuntietur? num quia ordo
mutatus est, ideo complicatorum numerorum ratio non manet? Nam ut in
illo pede simplum ad duplum, ita in isto duplum ad simplum invenitur.
D. Ita est. M. Quid? in pede duarum longarum, nonne duo tempora
duobus temporibus conferuntur? D. Manifestum est. M. Ex qua ergo
ratione ducitur ista collatio? D. Ex eorum scilicet qui aequales
appellati sunt.
5. M. Age, nunc dic mihi, ex quo a duabus brevibus orsi ad duas
syllabas longas pervenimus, quot pedum collationes tractaverimus. D.
Quatuor: nam primo de duabus brevibus dictum est, secundo de brevi et
longa, tertio de longa et brevi, quarto de duabus longis. M. Num
possunt esse plures quam quatuor, cum duae syllabae sibimet
conferuntur? D. Nullo modo: nam cum syllabae hunc modum
acceperint, ut brevis unum tempus, longa duo habeat, cumque syllaba
omnis aut brevis aut longa sit; quo pacto sibi possunt duae syllabae
comparari atque copulari ut pedem faciant, nisi aut brevis et brevis
sit, aut brevis et longa, aut longa et brevis, aut longa et longa?
M. Dic etiam quot habeat tempora binarum syllabarum minimus pes,
quot item maximus. D. Duo ille, iste quatuor. M. Videsne ut
progressio nisi usque ad quaternarium numerum fieri non potuerit, sive
in pedibus, sive in temporibus? D. Video plane, et recordor
rationem progressionis in numeris, atque illam vim hic etiam inesse
sentio cum magna animi voluptate. M. Nonne ergo censes, cum pedes
syllabis constent, id est distinctis et quasi articulatis motibus qui
sunt in sonis, syllabae autem tendantur temporibus, oportere fieri
etiam usque ad quatuor syllabas progressionem pedis, sicut jam factam
usque ad quaternarium numerum, et ipsorum pedum et temporum cernis?
D. Ita plane ut dicis sentio, et hoc videri perfectae rationi
cognosco , et debitum flagito.
|
|