|
9. M. Nunc quaternarum syllabarum pedes consequenter atque ordine
videamus, et ipse jam dic quem horum primum esse oporteat, addita
etiam ratione divisionis ejus. D. Scilicet quatuor brevium, qui
dividitur in duas binarum syllabarum partes, aequalium ratione
numerorum duo et duo tempora possidentes. M. Tenes ; jam itaque
perge ipse, et persequere caetera. Nihil enim opus esse jam puto te
per singula interrogari, cum sit una ratio demendi deinceps breves
syllabas, et pro his longas subjiciendi, donec ad omnes longas
veniatur; et cum demuntur breves, longaeque subduntur, quas
varietates faciant, et quot pedes gignant, considerandi; ea scilicet
syllaba principatum ordinis retinente, quae una fuerit inter caeteras
vel longa vel brevis: in his enim omnibus jam superius es exercitatus.
Ubi autem duae breves sunt et duae longae, quod in praecedentibus non
erat, quas censes principatum habere debere? D. Jam hoc quoque
manifestum est de superioribus. Siquidem magis tenet unitatem brevis
syllaba quae unum habet tempus, quam longa quae duo. Et propterea in
omni capite atque principio eum pedem constituimus qui ex brevibus
constat.
10. M. Nihil igitur te impedit, quin omnes istos persequaris
pedes audiente ac judicante me, non interrogante. D. Faciam si
potero: nam primo de quatuor brevibus primi pedis, brevis una
detrahenda est, et pro ea longa ponenda in primo loco propter unitatis
dignitatem. Hic autem pes dividitur bis: aut in longam et tres
breves; aut in longam et brevem, et duas breves; id est aut in duo et
tria; aut in tria, et duo tempora. Secundo autem loco posita longa
facit alium pedem, qui uno modo recte dividitur, in tria scilicet et
duo tempora, ut prior pars teneat brevem et longam, posterior duas
breves. Porro tertio loco constituta longa facit eum pedem, qui
rursus uno modo rite dividitur; sed ita ut prior pars habeat duo
tempora in duabus brevibus syllabis, posterior tria in longa et brevi.
Quartum pedem facit longa ultima, qui duobus modis dividitur, ut ille
ubi prima est: nam vel in duas breves, et brevem ac longam; vel in
tres breves, et longam partiri eum licet; in duo scilicet, et tria;
aut in tria, et duo tempora. Omnes autem isti quatuor pedes, ubi cum
tribus brevibus varie longa collocatur, sesquatorum numerorum ratione
partes suas ad se collatas habent.
11. Sequitur ut de quatuor brevibus duabus detractis, pro his duas
longas subjiciamus, videamusque quot formas ac pedes cum breves ac
longae binae sint, possint edere. Primo igitur video duas breves et
duas longas esse ponendas, quod a brevibus rectius exordium sit. Hic
autem pes habet duplicem divisionem: aut enim in duo et quatuor, aut
in quatuor et duo dividitur tempora; ut aut duae breves priorem partem
teneant, et posteriorem duae longae; aut ut priorem duae breves et
longa, posteriorem autem longa quae reliqua est. Fit alius pes, cum
duae istae breves quas in capite posueramus, ita ut ordo ipse
postulat, in medio fuerint collocatae, et est hujus pedis divisio in
tria et tria tempora: nam priorem partem occupant longa et brevis,
posteriorem brevis et longa. Cum autem ponuntur in ultimo, nam hoc
sequitur, faciunt pedem geminae divisionis, cujus aut prior pars
habeat duo tempora in una longa, posterior quatuor in longa et duabus
brevibus; aut prior quatuor in duabus longis, posterior in duabus
brevibus duo. Horum autem trium pedum partes, quod ad primum et
tertium attinet, complicatorum numerorum ratione sibi comparantur;
medius aequales eas habet.
12. Jam deinceps istae duae breves quae conjunctae ponebantur,
disjunctae ponendae sunt: quarum minima disjunctio est, a qua etiam
incipiendum, ut unam syllabam longam inter se habeant; maxima, ut
duas. Sed cum una est inter eas, duobus modis fit, et duo pedes
gignuntur. Prior autem est horum modorum, ut in capite brevis sit,
deinde longa; inde brevis, et longa quae reliqua est. Alter modus
est, ut in secundo et in ultimo sint breves, in primo et tertio loco
longae: ita erit longa et brevis, et longa et brevis. Maxima vero
illa disjunctio est, cum duae longae in medio sunt, brevium autem una
in primo, altera in extremo loco. Et dividuntur ii tres pedes, in
quibus breves disjunctae ponuntur, in tria et tria tempora, id est
primus horum in brevem et longam, et brevem ac longam: secundus in
longam ac brevem, et longam ac brevem: tertius in brevem ac longam,
et longam ac brevem. Ita fiunt sex pedes duabus brevibus et duabus
longis syllabis varie inter se, quoad possunt, locatis.
13. Restat ut de quatuor brevibus detrahantur tres, et pro his tres
longae constituantur: erit una brevis; et quia una brevis in capite,
quam tres longae consequentur, facit alium pedem, secundo loco posita
secundum, tertium tertio, quartum quarto. Quorum quatuor, duo primi
in tria et quatuor tempora dividuntur, duo autem posteriores in quatuor
et tria, et omnes sesquatorum ratione numerorum partes sibi collatas
habent: nam prior pars primi est brevis et longa, tenens tria
tempora; posterior duae longae in quatuor temporibus. Secundi prior
pars est longa et brevis, ergo tria tempora; posterior duae longae,
quatuor tempora. Tertius priorem partem habet in duabus longis,
quatuor temporibus; posteriorem ejus partem brevis et longa obtinet,
id est tria tempora. Quarti priorem partem similiter faciunt duae
longae, quatuor temporum; et posteriorem longa et brevis, tribus
temporibus. Reliquus pes est quatuor syllabarum, ubi omnes auferuntur
breves, ut quatuor longis pes constet. Hic in duas et duas longas
secundum aequales numeros, id est in quatuor et quatuor videlicet
dividitur tempora. Habes quod per meipsum explicari voluisti: perge
jam rogando persequi caetera.
|
|