|
14. M. Faciam: sed satisne considerasti progressionem istam usque
ad quaternarium numerum, quae in ipsis numeris demonstrata est,
quantum in his etiam pedibus valet? D. Ita sane in his ut in illis
hanc progrediendi rationem probo. M. Quid illud? nonne ut contextis
syllabis pedes facti sunt, ita etiam contextis pedibus aliquid fieri
posse existimandum est, quod jam neque syllabae neque pedis nomine
censeatur? D. Omnino existimo. M. Quid tandem id putas esse?
D. Versum arbitror. M. Quid si perpetuo contexere quispiam pedes
aliquos velit, ita ut eis modum ac finem non imponat, nisi aut
defectus vocis, aut aliquis alius casus interpellans, aut temporis
ratio ad aliud aliquid transeundi? etiamne versus a te nominabitur,
habens vel viginti vel triginta vel centum etiam sive amplius pedes, ut
voluerit ac potuerit ille qui eos quamlibet longa perpetuitate
contexit? D. Non ita est: neque enim aut ubi pedes quoslibet
quibuslibet permixtos animadvertero, aut per infinitam longitudinem
multos connexos, versum appellabo; sed et genus et numerum pedum, id
est qui et quot pedes versum conficiant aliqua disciplina consequi, et
ex ea judicare potero, utrum versus aures meas pepulerit. M. At
haec quaecumque est disciplina, versibus regulam et modum non utique ut
libitum est, sed aliqua ratione constituit. D. Non enim aliter,
siquidem disciplina est, aut oportebat, aut poterat. M. Hanc ergo
rationem investigemus, et assequamur, si placet: nam si auctoritatem
solam intueamur, is erit versus, quem versum dici voluit Asclepiades
nescio qui, aut Archilochus, poetae scilicet veteres, aut Sappho
poetria, et caeteri, quorum etiam nominibus versuum genera vocantur,
quae primi animadvertentes cecinerunt. Nam et Asclepiadaeus versus
dicitur, et Archilochius et Sapphicus, et alia sexcenta auctorum
vocabula Graeci versibus diversi generis indiderunt. Ex quo non
absurde cuipiam videri potest, quod si quis ut volet, pedes quot
volet, et quos volet ordinaverit, quia nemo ante ipsum hunc ordinem ac
mensuram pedibus constituerit, recte ac jure conditor novi generis
versuum propagatorque dicetur. Aut si haec licentia intercluditur
homini, cum conquestione quaerendum est quid tandem illi meruerunt, si
nullam rationem secuti, connexionem pedum quos illis connectere
placuit, versum appellari haberique fecerunt. An tibi aliter
videtur? D. Ita vero est ut dicis, et prorsus assentior, ratione
potius quam auctoritate versum esse generatum, quam peto jamjamque
videamus.
|
|