|
15. M. Videamus ergo qui pedes sibimet copulandi sint, deinde
quid his copulatis fiat (non enim versus fit solus); postremo de
versus tota ratione tractabimus. Sed num censes commode ista nos posse
persequi, nisi pedum nomina teneamus? Quanquam hoc ordine a nobis
digesti sunt, ut possint ipsius sui ordinis nominibus nuncupari: dici
enim potest, primus, secundus, tertius, atque hoc modo caeteri.
Sed quia non sunt contemnenda vetusta vocabula, nec facile a
consuetudine recedendum, nisi quae rationi adversatur; utendum est his
nominibus pedum quae Graeci instituerunt, et nostri jam utuntur pro
latinis: quae plane ita usurpemus, ut non quaeramus origines nominum.
Multum enim habet ista res loquacitatis, utilitatis parum. Neque
enim eo minus utiliter in loquendo appellas panem, lignum, lapidem,
quod nescis cur haec ita sint appellata. D. Ita prorsus, ut dicis,
sentio.
M.
|
Primus pes vocatur Pyrrhichius, ex duabus brevibus, temporum
duum, ut fuga.
Secundus, Iambus, ex brevi et longa, ut parens, temporum trium.
Tertius, Trochaeus, vel Chorius, ex longa et brevi, ut meta,
temporum trium.
Quartus, Spondeus, ex duabus longis, ut aestas, temporum quatuor.
Quintus, Tribrachus, ex tribus brevibus, ut macula, temporum trium.
Sextus, Dactylus, ex longa et duabus brevibus, ut Maenalus,
temporum quatuor.
Septimus, Amphibrachus, ex brevi et longa et brevi, ut carina,
temporum quatuor.
Octavus, Anapaestus, ex duabus brevibus et longa, ut Erato,
temporum quatuor.
Nonus, Bacchius, ex brevi et duabus longis, ut Achates, temporum quinque.
Decimus, Creticus vel Amphimacrus, ex longa et brevi et longa, ut
insulae, temporum quinque.
Undecimus, Palimbacchius, ex duabus longis et brevi, ut natura,
temporum quinque.
Duodecimus, Molossus, ex tribus longis, ut Aeneas, temporum sex.
Decimus tertius, Proceleumaticus, ex quatuor brevibus, ut avicula,
temporum quatuor.
Decimus quartus, Paeon primus, ex prima longa et tribus brevibus,
ut legitimus, temporum quinque.
Decimus quintus, Paeon secundus, ex secunda longa et tribus
brevibus, ut colonia, temporum quinque.
Decimus sextus, Paeon tertius, ex tertia longa et tribus brevibus,
ut Menedemus, temporum quinque.
Decimus septimus, Paeon quartus, ex quarta longa et tribus
brevibus, ut celeritas, temporum quinque.
Decimus octavus, Ionicus a minore, ex duabus brevibus et duabus
longis, ut Diomedes, temporum sex.
Decimus nonus, Choriambus, ex longa et duabus brevibus et longa, ut
armipotens, temporum sex.
Vigesimus, Ionicus a majore, ex duabus longis et duabus brevibus,
ut Junonius, temporum sex.
Vigesimus primus, Diiambus, ex brevi et longa, et brevi et longa,
ut propinquitas, temporum sex.
Vigesimus secundus, Dichorius vel Ditrochaeus, ex longa et brevi,
et longa et brevi, ut cantilena temporum sex.
Vigesimus tertius, Antispastus, ex brevi et duabus longis et brevi,
ut Saloninus, temporum sex.
Vigesimus quartus, Epitritus primus, ex prima brevi et tribus
longis, ut sacerdotes, temporum septem.
Vigesimus quintus, Epitritus secundus, ex secunda brevi et tribus
longis, ut conditores, temporum septem.
Vigesimus sextus, Epitritus tertius, ex tertia brevi et tribus
longis, ut Demosthenes, temporum septem.
Vigesimus septimus, Epitritus quartus, ex quarta brevi et tribus
longis, ut Fescenninus, temporum septem.
Vigesimus octavus, Dispondeus, ex quatuor longis, ut oratores,
temporum octo .
|
|
|
|