|
16. D. Habeo ista. Nunc dissere, qui sibi pedes copulentur.
M. Judicabis hoc facile, si aequalitatem ac similitudinem
inaequalitati ac dissimilitudini praestantiorem esse judicas. D.
Neminem esse arbitror, qui non ita judicet. M. Hanc ergo prius
maxime in contexendis pedibus sequi oportet, nec ab ea omnino
deviandum, nisi cum aliqua causa justissima est. D. Assentior.
M. Non igitur dubitabis pyrrhichios sibimet pedes contexere, nec
iambos, nec trochaeos qui etiam chorii nominantur, nec spondeos;
atque ita caeteros sui generis profecto sibimet sine ulla dubitatione
copulabis: est enim summa aequalitas cum ejusdem generis et nominis
pedes sese consequuntur. An tibi non videtur? D. Nullo modo mihi
aliter videri potest. M. Quid? illud nonne approbas, alios aliis
pedes aequalitate servata esse miscendos? Quid enim auribus potest
jucundius esse, quam cum et varietate mulcentur, nec aequalitate
fraudantur? D. Satis probo. M. Num censes alios aequales
habendos pedes, nisi qui ejusdem mensurae sunt? D. Ita existimo.
M. Quid? ejusdem mensurae putandine sunt, nisi qui temporis
tantumdem occupant? D. Verum est. M. Quos ergo inveneris pedes
totidem temporum, sine aurium offensione contexes. D. Video esse
consequens.
|
|