|
1. M. Tertius hic sermo postulat, ut quoniam de pedum amicitia
quadam concordiaque satis dictum est, videamus quid ex his contextis
continuatisque gignatur. Quare primum ex te quaero, utrum possint
copulati sibi pedes, quos copulari oportet, perpetuum quemdam numerum
creare, ubi nullus finis certus appareat: velut cum symphoniaci
scabella et cymbala pedibus feriunt, certis quidem numeris et his qui
sibi cum aurium voluptate junguntur; sed tamen tenore perpetuo, ita ut
si tibias non audias, nullo modo ibi notare possis quousque procurrat
connexio pedum, et unde rursus ad caput redeatur. Velut si tu velis
centum vel amplius, quousque libitum est, pyrrhichios vel alios qui
inter se amici sunt pedes, continua connexione decurrere. D. Jam
intelligo, et fieri posse concedo quamdam pedum connexionem, in qua
certum est usque ad quot pedes progrediendum sit, atque inde
redeundum. M. Num hujus generis esse dubitas , cum certam
faciendorum versuum disciplinam esse non neges, et qui versus te semper
cum voluptate audisse confessus sis? D. Manifestum est et hoc esse,
et ab illo superiore genere distare.
2. M. Ergo quoniam oportet distingui etiam vocabulis ea quae re ab
se distincta sunt, scias illud superius genus copulationis, rhythmum a
Graecis; hoc autem alterum, metrum vocari: latine autem dici
possent, illud numerus, hoc mensio vel mensura. Sed quoniam haec
apud nos nomina late patent, et cavendum est ne ambigue loquamur,
commodius utimur graecis. Vides tamen, ut opinor, quam recte
utrumque nomen sit his rebus impositum. Nam quoniam illud pedibus
certis provolvitur, peccaturque in eo si pedes dissoni misceantur,
recte appelatus est rhythmus, id est numerus: sed quia ipsa provolutio
non habet modum, nec statutum est in quoto pede finis aliquis emineat;
propter nullam mensuram continuationis non debuit metrum vocari. Hoc
autem utrumque habet: nam et certis pedibus currit , et certo
terminatur modo. Itaque non solum metrum propter insignem finem, sed
etiam rhythmus est, propter pedum rationabilem connexionem. Quocirca
omne metrum rhythmus, non omnis rhythmus etiam metrum est. Rhythmi
enim nomen in musica usque adeo late patet, ut haec tota pars ejus quae
ad diu et non diu pertinet, rhythmus nominata sit. Sed de nomine,
cum res appareat, non esse satagendum, et doctis et sapientibus
placuit. An aliquid contradicendum aut dubitandum putas de his quae a
me dicta sunt? D. Imo prorsus assentior.
|
|