|
3. M. Nunc ergo mecum illud considera, utrum sicut omnis versus
metrum est, ita omne metrum etiam versus sit. D. Considero quidem,
sed quid respondeam non invenio. M. Unde id tibi censes accidisse?
an quia de vocabulis quaestio est? Non enim ut de rebus ad disciplinam
pertinentibus, ita de nominibus possumus respondere interrogati:
propterea quia res omnium mentibus communiter sunt insitae; nomina
vero, ut cuique placuit, imposita, quorum vis auctoritate atque
consuetudine maxime nititur: unde etiam esse linguarum diversitas
potest, rerum autem in ipsa veritate constitutarum profecto non
potest. A me igitur accipe quod ipse nullo pacto respondere posses:
non versum solum, metrum veteres vocavere. Itaque quod ad te
attinet, vide atque responde, non enim jam de nominibus agitur, utrum
inter haec duo aliquid distet, quod quidam numerus pedum ita certo fine
claudatur, ut nihil ad rem pertineat, ubi fiat quidam articulus
antequam veniatur ad finem; alius autem non solum certo fine
claudatur, sed etiam ante finem certo quodam loco quaedam ejus partitio
emineat, ut quasi membris conficiatur duobus. D. Non intelligo.
M. Attende ergo in haec exempla:
|
Ite igitur, Camoenae
Fonticolae puellae,
Quae canitis sub antris
Mellifluos sonores,
Quae lavitis capillum
Purpureum Hyppocrene
Fonte, ubi fusus olim
Spumea lavit almus
Ora jubis aquosis
Pegasus, in nitentem
Pervolaturus aethram.
|
|
Cernis profecto quinque superiores versiculos eodem loco partem
orationis habere terminatam, id est in choriambo pede, cui subjungitur
bacchius, ut versiculum compleat (namque hi undecim, choriambo et
bacchio pedibus constant); caeteros vero excepto uno, scilicet Ora
jubis aquosis, non eodem loco habere terminatam partem orationis. D.
Cerno istud quidem, sed quo pertineat non video. M. Eo scilicet ut
intelligas, hoc metrum non quasi legitimum locum habere, ubi ante
finem versus finiatur pars orationis: nam si ita esset, omnes eodem
loco hunc haberent articulum, aut certe rarissime in his inveniretur
qui non haberet: nunc vero cum sint undecim, sex ita sunt, quinque
non ita. D. Et hoc accipio, et adhuc quo ratio tendat exspecto.
M. Attende ergo etiam in ista pervulgatissima: Arma virumque cano,
Trojae qui primus ab oris. Et ne longum faciamus, quia carmen
notissimum est, ab hoc versu usque ad quem volueris explora singulos;
invenies finitam partem orationis in quinto semipede, id est, in
duobus pedibus et semisse: nam hi versus constant pedibus quaternorum
temporum: quare iste finis de quo agitur partis orationis, quasi
legitimus in decimo tempore est. D. Manifestum est.
4. M. Jam ergo intelligis inter illa duo genera quae ante ista
exempla proposueram, nonnihil distare: quod aliud scilicet metrum
antequam claudatur, non habet certum et statutum aliquem articulum,
sicut in illis undecim versiculis exploravimus: aliud vero habet,
sicut in heroico metro quintus semipes satis indicat. D. Jam liquet
quod dicis. M. Atqui scias oportet, a veteribus doctis, in quibus
magna est auctoritas, illud superius genus non esse versum appellatum;
sed nunc definitum et vocatum esse versum, qui duobus quasi membris
constaret, certa mensura et ratione conjunctis. Sed tu non multum
labores de nomine, quod nisi a me vel a quolibet alio tibi
indicaretur, nullo modo de hoc interrogatus respondere posses. Sed
quod ratio docet, in id praecipue et maxime animum intende, velut hoc
ipsum quod nunc agimus: ratio enim docet inter haec duo genera distare
aliquid, quibuslibet vocabulis nuncupentur: itaque hoc bene
interrogatus posses dicere ipsa veritate confisus; illud autem nisi
auctoritatem secutus, non posses. D. Apertissime jam ista cognovi,
et quanti pendas hoc, de quo me tam crebro admones, jam existimo.
M. Haec ergo tria nomina, quibus disserendi causa necessario usuri
sumus, memoriae mandes velim: rhythmum, metrum, versum. Quae sic
distinguuntur, ut omne metrum etiam rhythmus sit, non omnis rhythmus
etiam metrum. Item omnis versus etiam metrum sit, non omne metrum
etiam versus. Ergo omnis versus est rhythmus et metrum: nam hoc, ut
arbitror, esse consequens vides. D. Video sane: nam est luce
clarius.
|
|