|
5. M. Prius igitur, si placet, de rhythmo in quo nullum metrum
est, deinde de metro ubi versus non est, postremo de ipso versu,
quantum possumus, disseramus. D. Placet vero. M. Sume ergo tibi
ab ipso capite pedes pyrrhichios, et de his rhythmum contexe. D.
Etiam si id possim facere, qui modus erit? M. Satis est, ut eum
tendas (exempli enim gratia id facimus) usque ad decem pedes: nam
usque ad hunc pedum numerum non progreditur versus, quod suo loco
diligenter tractabitur. D. Bene quidem tu non multos pedes mihi
proposuisti copulandos; sed videris mihi non recordari, jam te satis
discrevisse, quid inter grammaticum et musicum intersit, cum ego tibi
respondissem, syllabarum longarum et brevium cognitionem me non
habere, quae a grammaticis traditur: nisi forte permittis, ut non
verbis, sed aliquo plausu rhythmum istum exhibeam: nam judicium aurium
ad temporum momenta moderanda me posse habere non nego; quae vero
syllaba producenda vel corripienda sit, quod in auctoritate situm est,
omnino nescio. M. Fateor nos ita, ut dicis, grammaticum a musico
discrevisse, et in hoc te genere inscitiam tuam esse confessum. Quare
a me accipe hoc exempli genus: Ago celeriter agile quod ago tibi quod
anima velit. D. Habeo istuc.
6. M. Hoc ergo quoties libet repetendo, efficies rhythmi hujus
longitudinem quantam voles, quanquam hi decem pedes ad exemplum
sufficiant. Sed illud quaero, si tibi quispiam dicat, non
pyrrhichiis, sed proceleumaticis pedibus hunc rhythmum constare, quid
respondebis? D. Prorsus ignoro: nam ubi decem pyrrhichii sunt,
quinque proceleumaticos metior; et eo major dubitatio est, quod de
rhythmo consulimur, qui scilicet perpetuo fluit. Undecim enim
pyrrhichii vel tredecim, et quolibet impari numero, non possunt habere
integrum proceleumaticorum numerum. Si ergo esset certus finis in hoc
de quo agitur rhythmo, ibi saltem dicere possemus pyrrhichio potius
quam proceleumatico eum currere, ubi omnes integri proceleumatici non
invenirentur: nunc vero et ipsum infinitum nobis conturbat judicium,
et si quando numerati quidem pedes, sed pari numero nobis proponuntur,
sicut isti sunt decem. M. Atqui nec de ipso impari numero
pyrrhichiorum, quod tibi visum est, liquido visum est. Quid enim si
undecim propositis pedibus pyrrhichiis dicatur rhythmus quinque habere
proceleumaticos et semipedem? numquid resisti potest, cum multos
inveniamus versus claudi semipede? D. Jam dixi me nescire quid de
hac re dici possit. M. Num etiam illud nescis, proceleumatico
priorem esse pyrrhichium? siquidem duobus pyrrhichiis proceleumaticus
confit; sicut prius est unum quam duo, et duo quam quatuor, ita
proceleumatico prior est pyrrhichius. D. Verissimum est. M. Cum
ergo in hanc ambiguitatem incidimus, ut possit in rhythmo et
pyrrhichius metiri et proceleumaticus, cui principatum daturi sumus?
priori, ex quo iste constat; an posteriori, ex quo ille non constat?
D. Nemo dubitabit priori esse dandum. M. Quid ergo dubitas de hac
re consultus respondere, pyrrhichium potius quam proceleumaticum istum
rhythmum esse nuncupandum? D. Jam omnino non dubito: pudet tam
manifestam rationem non me cito animadvertisse.
|
|