|
7. M. Videsne illud etiam ista ratione cogi, ut quidam pedes
sint, qui rhythmum continuare non possint? Nam quod de proceleumatico
inventum est, cui tollit pyrrhichius principatum, hoc et de diiambo et
de dichorio et de dispondeo inventum puto: nisi tibi aliud videtur.
D. Quid mihi aliud videri potest, cum probata illa ratione hoc quod
sequitur improbare non possim? M. Vide etiam ista, et compara ac
judica. Nam videtur, cum tale incertum evenit, plausu potius debere
discerni quo pede curratur: ut si pyrrhichio velis currere, unum tibi
tempus levandum, unum ponendum sit; si proceleumatico, duo et duo:
ita et pes apparebit, et nullus pedum erit a rhythmi continuatione
seclusus. D. Huic magis faveo sententiae, quae nullum pedem ab hac
contextione esse immunem sinit. M. Recte facis, et quo magis hoc
approbes, considera de tribracho pede quid respondere possimus, si
nihilominus quisque contendat non pyrrhichio aut proceleumatico istum
rhythmum, sed tribracho currere. D. Video judicium ad plausum illum
esse revocandum, ut si unum tempus est in levatione, duo in
positione, id est, una et duae syllabae; aut contra duae in
levatione, una in positione; tribrachus rhythmus esse dicatur.
8. M. Recte intelligis. Quamobrem jam dic mihi utrum spondeus pes
pyrrhichio rhythmo possit adjungi. D. Nullo modo: non enim
continuabitur plausus aequalis; cum levatio et positio in pyrrhichio
singula, in spondeo vero bina tempora teneant. M. Potest ergo
proceleumatico adjungi. D. Potest. M. Quid cum ei adjungitur?
interrogati utrum rhythmus proceleumaticus an spondiacus sit, quid
respondebimus? D. Quid censes, nisi spondeo dandum esse
principatum? Cum enim plausu ista controversia non dijudicetur, nam
in utroque bina levamus ac ponimns tempora; quid aliud restat, nisi ut
ille regnet qui in ipso pedum ordine prior est? M. Rationem te
secutum esse satis approbo; et vides, ut arbitror, quid sequatur.
D. Quid tandem? M. Quid putas, nisi proceleumatico rhythmo
nullum alium pedem posse misceri? quoniam quisquis miscebitur totidem
temporum, non enim aliter potest misceri, in eum rhythmi nomen
transferatur necesse est. Omnes enim priores illo sunt, qui totidem
temporibus constant. Et quoniam iis qui priores inventi fuerint,
cogit nos ratio, quam vidisti principatum dare, id est, ex eo
rhythmum nuncupare; non erit jam proceleumaticus rhythmus, aliquo alio
quatuor temporum mixto, sed spondiacus aut dactylicus aut
anapaesticus. Amphibrachum enim ab istorum copulatione numerorum recte
remotum esse convenit. D. Fateor ita esse.
9. M. Nunc ergo ex ordine considera iambicum rhythmum, quoniam
pyrrhichium et proceleumaticum, qui duplicato pyrrhichio gignitur,
satis discussimus. Quare dicas velim huic quem censes admiscendum
pedem, ut iambicus rhythmus suum nomen obtineat. D. Quem, nisi
tribrachum, qui et temporibus et plausu congruit; et quia posterior
est, regno pollere non potest? Nam chorius est quidem posterior, et
totidem temporum, sed non eodem modo plauditur. M. Age, jam vide
rhythmum trochaicum, et ad eadem de hoc quoque responde. D. Idem
respondeo: nam potest et huic non solum spatio temporis, sed plausu
etiam concinere tribrachus. Cavendum autem iambum quis non videat?
qui etiam si aequaliter plauderetur, principatum tamen mixtus
auferret. M. Quid? spondiaco rhythmo quem tandem copulabimus
pedem? D. Sane in hoc largissima copia est: nam et dactylum et
anapaestum et proceleumaticum nulla imparilitate temporum, nulla
claudicatione plausus, nulla principatus ademptione impediente, huic
video misceri posse.
10. M. Video jam te facile posse caetera ordine persequi:
quocirca remota interrogatione mea, vel potius tanquam de omnibus
interrogatus responde breviter, dilucideque quantum potes, quomodo
singuli qui restant pedes, aliis legitime immixtis, obtineant suum
nomen in rhythmo. D. Faciam: neque enim ullius negotii est, tanta
rationum luce praemissa. Nam tribracho nullus miscebitur; omnes enim
priores sunt, qui ei sunt temporibus pares. Dactylo anapaestus
potest; nam et est posterior, et tempore ac plausu currit aequaliter:
utrique autem proceleumaticus eadem scilicet ratione copulatur. Jam
bacchio creticus, et de paeonibus primus, secundus et quartus misceri
possunt. Porro ipsi cretico, omnes qui post illum sunt quinque
temporum pedes jure miscentur, sed non omnes eadem divisione. Alii
namque ad duo et tria, alii ad tria et duo tempora dividuntur. Iste
autem creticus utroque modo dividi potest, quia media brevis cuilibet
parti tribuitur. Palimbacchius autem, quia ejus divisio a duobus
temporibus incipiens, in tria desinit, congruos et copulabiles habet
paeones omnes, praeter secundum. Molossus de trisyllabis restat, a
quo primo incipiunt sex temporum pedes, qui omnes eidem conjungi
possunt, partim propter simpli duplique rationem; partim propter illam
quam nobis plausus ostendit, partitionem longae syllabae, quae singula
tempora parti utrique concedit, quia in senario numero par lateribus
medium est. Ob quam causam et molossus, et ambo ionici non solum in
simplum et duplum, sed etiam in aequas partes per terna tempora
feriuntur. Hinc efficitur ut deinceps omnibus sex temporum pedibus,
omnes totidem temporum posteriores copulari queant; solusque
antispastus, qui nullum sibi velit misceri, remaneat. Hos
consequuntur quatuor epitriti, quorum primus admittit secundum,
secundus nullum, tertius quartum, quartus nullum. Restat
dispondeus, rhythmum solus etiam ipse facturus, quia nec posteriorem
quemquam invenit, nec aequalem. Itaque omnium pedum octo sunt , qui
nullo alio mixto rhythmum faciunt: pyrrhichius, tribrachus,
proceleumaticus, paeon quartus, antispastus, epitritus secundus, et
quartus, et dispondeus: reliqui eos, qui se posteriores sunt,
copulari sibi patiuntur, ita ut rhythmi nomen obtineant, etiamsi
pauciores in ea serie numerentur. Hoc est, ut opinor, satis a me
quod voluisti, explicatum atque digestum: tuum est jam videre quod
restat.
|
|