|
11. M. Imo mecum etiam tuum : ambo enim quaerimus. Sed quid
tandem restare arbitraris, quod ad rhythmum attinet? Nonne illud
considerandum est utrum aliqua dimensio pedis, quamvis octo tempora non
excedat, quae dispondeus obtinet, excedat tamen numerum quatuor
syllabarum? D. Quare, quaeso? M. Imo tu, quare me potius quam
teipsum rogas? An tibi non videtur sine ulla fraude vel offensione
aurium, sive quod ad plausum ac divisionem pedum, sive quod ad spatium
temporis pertinet, pro una longa syllaba duas posse poni breves? D.
Quis hoc negaverit? M. Hinc ergo est, quod pro iambo vel chorio
tribrachum ponimus, et pro spondeo dactylum vel anapaestum vel
proceleumaticum, cum vel pro secunda ejus, vel pro prima duas breves
ponimus, vel quatuor pro utraque. D. Assentior. M. Fac igitur
hoc idem in ionico quolibet, vel alio quopiam quadrisyllabo sex
temporum pede, et pro una ejus quacumque longa duas breves constitue .
Num quidquam mensurae deperit, aut plausui resistit? D. Nihil
omnino. M. Considera ergo quot syllabae fiunt. D. Quinque fieri
video. M. Vides certe posse quatuor syllabarum numerum excedi. D.
Video sane. M. Quid, si pro duabus, quae ibi sunt longae,
quatuor breves posueris? nonne in uno pede sex syllabas necesse est
metiri? D. Ita est. M. Quid, si cujuslibet epitriti omnes
longas solvas in breves? num etiam de septem syllabis dubitandum est?
D. Nullo modo. M. Quid ipse dispondeus? nonne octo efficit, cum
pro omnibus longis binas breves locamus? D. Verissimum est.
12. M. Quae igitur ratio est, qua cogimur et tam multarum
syllabarum metiri pedes, et pedem qui adhibetur ad numeros, non
excedere quatuor syllabas, ante tractatis rationibus confitemur? nonne
tibi videntur inter se ista pugnare? D. Imo maxime, et quomodo
istud pacari possit, ignoro. M. Etiam hoc facile est, si te ipsum
rursum interroges, utrum rationabiliter inter nos paulo ante
constiterit, ideo pyrrhichium, et proceleumaticum plausu debere
dijudicari atque discerni, ne sit ullus pes legitimae divisionis, qui
rhythmum non faciat, id est, ut ex eo rhythmus nominetur. D. Hoc
vero memini, et non invenio cur mihi placuisse poeniteat: sed quorsum
ista? M. Quia scilicet hi omnes pedes quaternarum syllabarum,
excepto amphibracho, rhythmum faciunt, id est, principatum in rhythmo
tenent, eumque usu et nomine efficiunt: illi vero qui plures quam
quatuor syllabas habent, multi quidem pro his poni possunt ; sed ipsi
per se rhythmum facere, ac rhythmi nomen obtinere non possunt: et ideo
ne pedes quidem istos appellandos putaverim. Quamobrem repugnantia
illa quae nos movebat, jam, ut opinor, composita est et sopita,
quandoquidem licet et plures syllabas quam quatuor pro aliquo pede
ponere, et pedem tamen non appellare, nisi eum quo rhythmus
efficiatur. Oportebat enim pedi constitui aliquem modum progressionis
in syllabis. Is autem modus constitui optime potuit, qui de ipsa
numerorum ratione translatus in quaternario constitit. Itaque longarum
syllabarum quatuor pes esse potuit. Cum autem pro eo breves octo
constituimus, quoniam tantum spatii habent in tempore, pro altero poni
possunt. Quia vero legitimam progressionem, id est quaternarium
numerum excedunt, pro se ipsi poni, ac rhythmum gignere non sensu
aurium, sed disciplinae lege prohibentur. Nisi contradicere aliquid
paras.
13. D. Paro sane, et jam faciam. Nam quid impediebat usque ad
octonarium numerum syllabarum progredi pedem, cum eumdem numerum ad
rhythmum admitti posse videamus? Neque enim me movet, quod pro alio
dicis admitti: imo hoc me magis admonet quaerere, vel potius queri,
quod non etiam suo nomine admittitur qui pro alio potest. M. Non
mirum est, quod hic falleris; sed facilis explicatio veri est. Nam
ut omittam tanta quae pro quaternario numero jam ante disputata sunt,
cur usque ad illum fieri debeat progressio syllabarum; fac me jam
cessisse tibi et consensisse usque in octo syllabas pedis debere
longitudinem porrigi: num resistere poteris esse jam posse octo
longarum syllabarum pedem? Certe enim ad quem numerum syllabarum
pervenit pes, non solus ad eum pervenit qui brevibus, sed etiam qui
longis syllabis constat. Quo fit ut adhibita rursus ea lege, quae
abrogari non potest, qua duas breves pro una longa poni licet, ad
sexdecim syllabas pertendamus. Ubi si rursus pedis incrementum
statuere volueris, in triginta duas breves proficiscimur: huc quoque
ratio tua pedem te compellit adducere, et rursus lex illa duplum
numerum brevium pro longis locare: atque ita nullus constituetur
modus. D. Jam cedo rationi, qua usque ad quaternarium syllabarum
numerum promovemus pedem. Pro his autem legitimis pedibus poni
oportere pedes plurium syllabarum, dum breves duae unius longae locum
occupant non recuso.
|
|