|
14. M. Facile est ergo te etiam illud videre atque concedere,
alios pedes esse pro his, penes quos rhythmi est principatus, alios
qui cum his collocantur. Nam ubi pro longis singulis geminantur
breves, pro eo qui rhythmum obtinet, alium locamus; velut pro iambo
vel trochaeo tribachum, aut pro spondeo dactylum aut anapaestum aut
proceleumaticum. Ubi vero non idem fit, non pro eo, sed cum eo
ponitur quisquis miscetur inferiorum; ut cum dactylo anapaestus, cum
ionico vero utrolibet diiambus vel dichorius; et reliqui similiter suo
jure cum caeteris. An parum tibi dilucidum, vel falsum videtur? D.
Jam intelligo. M. Responde ergo utrum illi qui pro aliis ponuntur,
possint etiam ipsi per se facere rhythmum. D. Possunt. M.
Omnesne? D. Omnes. M. Ergo et quinque syllabarum pes potest suo
nomine rhythmum facere, quia pro bacchio vel cretico vel quolibet
paeone poni potest. D. Non potest quidem; sed jam istum non vocamus
pedem, si progressionis illius usque ad quaternarium numerum satis
memini . Ego autem cum omnes posse respondi, pedes utique posse
respondi. M. Laudo etiam in nomine retinendo diligentiam et
vigilantiam tuam. Sed scias multis visum esse etiam senarum syllabarum
pedes nuncupandos; sed amplius, quod sciam, nemini placuit. Et illi
quibus hoc placuit, negaverunt ad rhythmum, aut ad metrum per se
gignendum tam longos pedes adhiberi oportere. Itaque ne nomina quidem
his indiderunt. Quocirca verissimus est ille progressionis modus, qui
usque ad quatuor syllabas pervenit; quandoquidem hi omnes pedes,
quibus divisis duo fieri non possunt, conjuncti pedem facere
potuerunt: et ita qui in sextam syllabam usque progressi sunt, nomen
tantum pedis in eos, qui quartam excesserunt, transferre ausi sunt;
ad principatum vero, qui est in rhythmis et metris, nullo modo eos
aspirare siverunt. Sed cum pro longis breves duplicantur, etiam ad
septimam atque octavam, ut jam ostendit ratio, syllabam pervenitur:
ad quem numerum nemo tetendit pedem. Sed quoniam video constare inter
nos quemlibet plurium quam quatuor syllabarum, cum pro longa duas
breves ponimus, non cum his legitimis pedibus, sed pro his posse
poni, neque per seipsos rhythmum creare, ne in infinitum eat quod
ratione finiendum est, satisque jam inter nos de rhythmo existimo
disputatum; transeamus ad metra, si placet. D. Placet vero.
|
|