|
15. M. Dic igitur, metrumne arbitreris pedibus fieri, an pedes
metro. D. Non intelligo. M. Pedesne conjuncti metrum creant, an
metris conjunctis pedes creantur? D. Scio jam quid dicas, et
conjunctis pedibus metrum fieri puto. M. Cur tandem id putas? D.
Quia inter rhythmum et metrum hoc interesse dixisti, quod in rhythmo
contextio pedum nullum certum habet finem, in metro vero habet: ita
ista pedum contextio et rhythmi et metri esse intelligitur; sed ibi
infinita, hic autem finita constat. M. Ergo unus pes metrum non
est. D. Non utique. M. Quid unus pes et semipes? D. Ne hoc
quidem. M. Quare? an quia metrum pedibus confit, nec utique
possunt dici pedes, ubi minus quam duo sunt? D. Ita est. M.
Inspiciamus igitur metra illa quae a me paulo ante commemorata sunt,
et videamus quibus pedibus constent: non enim te in hoc genere
animadvertendo rudem esse adhuc decet. Ea sunt autem:
|
Ite igitur, Camoenae
Fonticolae puellae,
Quae canitis sub antris
Mellifluos sonores.
|
|
Satis haec esse ad id quod intendimus puto: tu jam metire ista, et
quos habeant pedes renuntia. D. Omnino non possum: eos enim
metiendos puto, qui sibi legitime copulari queunt; nec valeo me hinc
expedire. Si enim primum chorium fecero, sequitur iambus, qui
temporibus par est, sed non similiter plauditur: si dactylum, non
sequitur alius qui ei saltem temporibus coaequetur: si choriambum,
eadem difficultas est; quod enim restat, nec temporibus cum eo, nec
plausu convenit. Quare aut hoc metrum non est, aut falsum est quod
inter nos de pedum copulatione dissertum est: nam quid aliud dicam non
invenio.
16. M. Metrum quidem esse et eo quod plus est quam pes, certumque
finem habet, et ipsarum aurium judicio convincitur . Non enim tam
suavi sonaret aequalitate, aut motu tam concinno plauderetur, si non
inesset in illo numerositas, quae profecto esse nisi in hac parte
musicae non potest. Falsa vero esse, quae inter nos constiterunt,
miror quod existimes: non enim aut numeris quidquam est certius, aut
illa pedum commemoratione et collocatione ordinatius. Nam ex ipsa
numerorum ratione, quae nullo modo fallit, expressum est quidquid in
eis et ad mulcendas aures, et ad obtinendum in rhythmo principatum,
valere perspeximus: sed vide potius cum saepe repeto, Quae canitis
sub antris, demulceoque ista numerositate sensum tuum; quid distat
inter hoc, et si adderem ad finem hujus brevem aliquam syllabam, et
item istud eodem modo repeterem, Quae canitis sub antrisve? D.
Utrumque mihi jucunde illabitur auribus: hoc tamen posterius, cui
syllabam addidisti brevem, plus tenere spatii ac temporis, siquidem
longius factum est, cogor fateri. M. Quid cum illud superius,
Quae canitis sub antris, ita repeto, ut post finem nihil sileam?
eademne ad te jucunditas pervenit? D. Imo nescio quid claudum me
offendit, nisi forte illam ultimam plus quam caeteras longas
produxeris. M. Ergo sive idipsum amplius quod producitur, sive quod
siletur, censesne in tempore habere aliquid spatii? D. Qui aliter
potest?
|
|