|
17. M. Recte censes. Sed dic mihi etiam quantum spatium putas
esse? D. Metiri hoc omnino difficile est. M. Verum dicis: sed
nonne tibi videtur brevis illa syllaba id metiri, quam cum addidimus,
neque longae ultimae ultra solitum productionem, neque ullum silentium
in ejus metri repetitione sensus desideravit? D. Omnino assentior:
nam et te illud superius pronuntiante atque repetente, hoc posterius
ego apud me ipse repetebam pariter tecum: ita sensi idem spatium
temporis ambobus occurrere, cum silentio tuo brevis mea ultima
conveniret. M. Teneas igitur oportet haec silentiorum spatia certa
in metris esse. Quare cum inveneris aliquid deesse pedi legitimo,
considerare te oportebit, utrum dimenso atque annumerato silentio
compensetur. D. Teneo jam istud, persequere caetera.
18. M. Video jam nos quaerere debere ipsius silentii modum:
namque in hoc metro, ubi post choriambum bacchium comperimus, quia
unum tempus deest ut sex temporum esset sicut choriambus, facillime id
aures senserunt, et in repetitione tanti spatii silentium interponere
coegerunt, quantum syllaba occuparet brevis: at si post choriambum
locetur spondeus, duo nobis tempora cum silentio peragenda sunt ad
caput redeuntibus, veluti hoc est, Quae canitis fontem. Nam te
sentire jam credo silendum esse, ut cum redimus ad caput, plausus non
claudicet. Sed ut experiri queas quanta silentii hujus mensura sit,
adde unam syllabam longam, ut fiat, Quae canitis fontem vos; atque
hoc cum plausu repete: videbis tantum occupare temporis plausum,
quantum in superiore occupabat, cum ibi duae longae post choriambum,
hic tres sint locatae. Unde apparet duum ibi temporum interponi
silentium. At si post choriambum iambus locetur, sicut hoc est,
Quae canitis locos, tria tempora silere cogimur: quod ut exploretur,
adduntur sive per alterum iambum, sive per chorium, sive per
tribrachum ut sit ita: Quae canitis locos bonos: aut, Quae canitis
locos monte: aut, Quae canitis locos nemore. His enim additis, cum
sine silentio jucunda et aequabilis repetitio movet, et plausu adhibito
tantum spatii haec tria singula tenere inveniuntur, quantum illud in
quo silebamus, manifestum fit trium temporum ibi esse silentium.
Potest post choriambum una syllaba longa constitui, ut quatuor tempora
sileantur. Nam etiam sic choriambus dividi potest, ut simplo et duplo
levatio sibi positioque conveniant. Hujus metri exemplum est, Quae
canitis res. Cui si addas vel duas longas, vel longam et duas
breves, vel brevem et longam et brevem, vel duas breves et longam,
vel quatuor breves, implebis sex temporum pedem, ut nullo desiderato
silentio repetatur. Talia sunt, Quae canitis res pulchras, Quae
canitis res in bona, Quae canitis res bonumve, Quae canitis res
teneras, Quae canitis res modo bene. Quibus cognitis atque
concessis, credo tibi jam satis apparere, nec minus uno tempore sileri
posse, nec plus quatuor temporibus sileri oportere. Nam et ipsa est
illa, de qua jam multa dicta sunt, moderata progressio; et in omnibus
pedibus nulla levatio aut positio amplius quam quatuor occupat tempora.
19. Itaque cum aliquid canitur sive pronuntiatur quod habeat certum
finem, et plus habeat quam unum pedem, et naturali motu ante
considerationem numerorum sensum quadam aequabilitate demulceat , jam
metrum est. Quanquam enim minus habeat quam duos pedes, tamen quia
excedit unum et silere cogit, non sine mensura, sed quantum implendis
temporibus satis est quae alteri debentur pedi; pro duobus pedibus
auditus accipit , quod duorum pedum occupat tempora donec ad caput
redeatur, dum annumeratur sono etiam certum atque dimensum intervalli
silentium. Sed jam mihi dicas velim, utrum his quae dicta sunt
cognitis assentiaris. D. Cognovi et assentior. M. Mihine
credens, an per te ipse vera esse perspiciens? D. Per me ipse
sane, quamvis dicente te vera haec esse cognosco.
|
|