|
20. M. Age ergo nunc quoniam invenimus unde metrum esse incipiat,
inveniamus etiam quousque procedat. Nam metrum incipit a duobus
pedibus, sive ipso sono plenis, sive ad implendum quod deest
annumerato silentio. Quare oportet te jam respicere ad illam
quaternariam progressionem, mihique renuntiare usque ad quot pedes
metrum tendere debeamus. D. Facile istud quidem est. Nam octo
pedes esse ratio satis docet. M. Quid? illud recordarisne, dixisse
nos eum versum a doctis appellatum, qui duobus membris certa ratione
dimensis copulatisque constaret? D. Bene memini. M. Cum ergo non
sit dictum duobus pedibus, sed duobus membris constare versum, cumque
manifestum sit versum non unum pedem habere, sed plures; nonne ipsa
res indicat longius membrum esse quam pedem? D. Ita vero. M. At
si membra aequalia sint in versu, nonne praeposterari poterit, ut
prima pars sine discrimine ultima, et ultima prima fiat? D.
Intelligo. M. Ergo ut hoc non accidat , satisque appareat
discernaturque in versu aliud esse membrum quo incipit, aliud quo
desinit; non possumus recusare inaequalia membra esse oportere. D.
Nullo modo. M. Id ergo prius in pyrrhichio consideremus, si
placet, in quo jam credo videri tibi minus tribus temporibus membrum
esse non posse, quoniam id primum est plus quam pes. D. Assentior.
M. Ergo minimus versus quot tempora possidebit? D. Dicerem sex,
nisi me illa praeposteratio revocaret. Septem ergo habebit: quia
minus quam tria membrum habere non potest; plus autem habere, nondum
prohibitum est. M. Recte intelligis. Sed dic quot pedes
pyrrhichios habeant septem tempora. D. Tres et semis. M. Debetur
ergo unius temporis silentium, dum ad principium reditur, ut spatium
pedis possit impleri. D. Debetur sane. M. Hoc annumerato quot
tempora erunt? D. Octo. M. Ut ergo minimus, qui etiam primus
est pes, minus quam duo; ita minimus qui primus est versus, minus
habere quam octo tempora non potest. D. Ita est. M. Quid maximus
versus, quo ampliorem esse non oporteat? quot tandem temporum esse
debet? Nonne statim videbis, si ad illam progressionem retulerimus
animum, de qua toties tam multa dicta sunt? D. Jam intelligo
ampliorem quam triginta duum temporum versum esse non posse.
21. M. Quid de metri longitudine? censesne ampliorem esse debere
quam versus , cum metrum id quod est minimum, tam minus sit quam
minimus versus? D. Non censeo. M. Cum ergo metrum incipiat a
duobus pedibus, versus a quatuor; aut illud ab spatio duorum pedum,
hoc a quatuor annumerato silentio; metrum autem octo pedes non
excedat: nonne cum et versus metrum sit, necesse est eum pedes totidem
non excedere? D. Ita est. M. Rursus cum versus non sit longior
quam triginta duum temporum, et metrum sit etiam longitudo versus, si
conjunctionem duorum membrorum talem non habeat qualis in versu
praecipitur, sed tantum certo fine claudatur, neque debeat longius
esse quam versus: nonne manifestum est ut versum pedes octo, ita
metrum triginta duo tempora excedere non oportere? D. Assentior.
M. Erit ergo idem spatium temporis, et idem numerus pedum et metro
et versui, communisque quidam terminus , ultra quem progredi utrumque
non debeat: quamvis metrum quadruplicatis pedibus, a quibus esse
incipit; versus autem quadruplicatis temporibus, a quibus et ipse esse
incipit, finiatur: ut crescendi scilicet modum quaternaria illa
ratione servata metrum cum versu communicaverit in pedibus, versus cum
metro in temporibus. D. Intelligo, et probo; atque ita se habere
istam concordiam consensionemque delector.
|
|