|
1. M. Redeamus ergo ad metri considerationem, propter cujus
progressum ac longitudinem de versu tecum aliquid agere coactus sum,
cujus tractandi postea nobis est constitutus locus. Sed primo illud
quaero, utrum non repudies, quod ultimam syllabam, quae metrum
terminat, seu longa seu brevis sit, poetae atque horum judices
grammatici nihil ad rem pertinere arbitrati sunt. D. Omnino
repudio: non enim mihi videtur esse rationis. M. Dic mihi,
obsecro, quod metrum sit in pyrrhichio minimum. D. Tres breves.
M. Quantum ergo silendum est, dum repetitur? D. Unum tempus,
quod est unius brevis syllabae spatium. M. Age, jam percute hoc
metrum, non voce, sed plausu. D. Feci. M. Percute etiam hoc
modo anapaestum. D. Et hoc feci. M. Quid tibi visum est
interesse? D. Prorsus nihil. M. Quid? causam, cur ita sit,
potesne dicere? D. Videtur mihi satis apparere: nam quod in illo ad
silentium, hoc in isto ad productionem ultimae syllabae refertur; nam
eodem modo ibi brevis ultima, ut hic longa, percutitur; et post
tantumdem intervallum reditur ad caput. Sed ibi quiescitur donec
spatium pyrrhichii pedis, hic donec longae syllabae impleatur. Ita in
utroque par mora est, qua interposita remeamus. M. Non igitur
absurde illi ultimam syllabam metri, seu longa seu brevis sit, nihil
ad rem pertinere voluerunt: ubi enim finis est, silentium sequitur,
quantum ad ipsum metrum attinet quod finitur. An eos in hac causa
repetitionem ullam vel reditum ad caput considerare debuisse existimas,
ac non tantummodo quia finitur, quasi deinceps nihil dicendum sit?
D. Jam assentior, ultimam syllabam indifferenter esse accipiendam.
M. Recte. Sed si hoc propter silentium fit, quoniam ita
consideratus est finis, quasi deinceps nihil soniturus sit qui
finierit, et ob hoc spatium temporis in ipsa quiete largissimum nihil
distat quae ibi syllaba locetur; nonne illud est consequens, ut ipsa
ultimae syllabae indifferentia, quae propter largum spatium
conceditur, ad id proficiat, ut sive ibi brevis syllaba sive longa
sit, eam sibi aures pro longa vindicent? D. Video plane esse
consequens.
|
|