|
11. M. Jam ergo, si placet, me audiente atque judicante, tu
ipse per caetera excurre, et quid ponatur post plenum pedem, quando
silentio reliquum impletur in omnibus pedibus qui restant, exsequere.
D. Brevissimum jam, opinor, atque facillimum est quod requiris:
nam quod de bacchio dictum est, id etiam de secundo paeone dici
potest. Post creticum autem et unam longam syllabam licet ponere, et
iambum, et spondeum; ita ut aut tria tempora, aut duo, aut unum
sileatur. Quod autem de hoc dictum est, id et in primum et in ultimum
paeonem cadit . Jam post palimbacchium vel unam longam vel spondeum
collocari decet, quocirca et in hoc metro aut tria tempora, aut unum
silebitur. Eadem conditio est paeonis tertii. Sane ubicumque
spondeus, ibi et anapaestus jure ponitur. Post molossum vero, quod
ad ejus attinet divisionem, aut unam longam ut quatuor, aut duas
ponimus ut duo tempora sileamus. Sed quoniam et censu et ratione
exploratum est, ordinari cum eo posse omnes senum temporum pedes, erit
post eum locus et iambo, et tria tempora silenda remanebunt; erit et
cretico, et unum tacebitur; hac conditione erit et bacchio. At si in
duas breves primam cretici, et secundam bacchii solverimus, erit et
paeoni quarto. Quod autem de molosso, id etiam de caeteris sex
temporum pedibus dixerim. Jam proceleumaticum arbitror ad caeteros qui
quatuor temporibus constant, esse referendum, nisi cum tres breves
post eum locamus. Quod ita est ac si anapaestum locemus, propter
ultimam syllabam quae cum silentio longa accipi solet. Primo vero
epitrito iambus recte subjungitur, et bacchius et creticus et paeon
quartus. Hoc dictum sit et de secundo, ut tempora sileantur aut
quatuor, aut duo. Duos autem reliquos epitritos recte possunt
consequi spondeus et molossus: ita ut primam spondei, et primam vel
secundam molossi in duas breves solvere liceat. Ergo in his metris aut
tria tempora, aut unum tacebitur. Dispondeus restat, post quem si
posuerimus spondeum, quatuor tempora silenda erunt; si molossum,
duo, manente licentia solvendi longam in duas breves, vel in spondeo,
vel in molosso, excepta ultima. Habes quod me excurrere voluisti.
Nisi aliquid forte emendabis.
|
|