|
12. M. Imo non ego, sed tu, cum aurem ad judicandum adhibueris:
nam quaero a te, utrum cum dico et plaudo istud metrum, Verus
optimus; et hoc, Verus optimorum; et hoc, Veritatis inops: tam
jucunde hoc tertium quam illa superiora tuus sensus accipiat; quod ea
repetendo, et cum debitis silentiis plaudendo facile judicabit. D.
Manifestum est quod jucunde illa, hoc injucunde accipiat . M. Non
ergo recte post dichorium iambus ponitur. D. Ita est. M. Recte
autem poni posse post caeteros assentitur quisquis haec metra cum
disciplina interponendorum silentiorum repetierit.
|
Fallacem cave.
Male castum cave.
Mutiloquum cave.
Fallaciam cave.
Et invidum cave.
Et infirmum cave.
|
|
D. Sentio quod dicis, et approbo. M. Vide etiam utrum te nihil
offendat, cum interposito duorum temporum silentio, hoc metrum
repetitum inaequale pergit . Num enim ita sonet ut ista?
|
Veraces regnant.
Sapientes regnant.
Veriloqui regnant.
Prudentia regnat.
Boni in bonis regnant.
Pura cuncta regnant.
|
|
D. Imo haec aequaliter et suaviter, illud autem absurde. M. Hoc
ergo tenebimus in metris sex temporum pedum, dichorium iambo,
antispastum spondeo male claudi. D. Tenebimus sane.
13. M. Quid? causam cur ita sit nonne approbabis, si
animadverteris levatione ac positione in duas partes dividi pedem, ita
ut si qua in eo syllaba media est, vel una vel duae, aut uni parti
attribuantur priori vel posteriori, aut in utramque partiantur? D.
Novi quidem istuc, et verum est: sed quid ad rem? M. Hoc quoque
attende quod dicam, tum videbis facilius quod requiris. Nam
manifestum tibi esse arbitror, alios esse sine mediis syllabis pedes,
ut pyrrhichius, et caeteri binarum syllabarum; alios in quibus medium
aut primae parti, aut extremae, aut utrique, aut neutri, spatio
conveniat: primae, ut in anapaesto, vel in palimbacchio, vel in
paeone primo: extremae, ut in dactylo vel in bacchio, vel in paeone
quarto: utrique, ut in tribracho, sive in molosso, sive in
choriambo, sive in quolibet ionico: neutri, ut in cretico, sive in
paeonibus secundo et tertio, sive in diiambo, dichorio, antispasto.
Nam qui pedes in tres aequales partes dividi possunt, media pars in
his convenit cum prima et extrema; qui autem non possunt, aut cum
prima tantum, aut cum extrema, aut cum neutra. D. Et hoc aeque
scio, et quo tendat exspecto. M. Quo tandem putas, nisi ut videas
iambum post dichorium ideo male poni cum silentio, quia medium ejus
est, nec primae parti aequale nec extremae, et idcirco a levatione ac
positione discordat? Hoc etiam de spondeo intelligitur, qui similiter
post antispastum cum silentio non amat poni. An quidquam tibi adversum
ista dicendum est? D. Mihi vero nihil? nisi quod ista offensio quae
fit auribus, cum ita hi pedes collocantur, in comparatione fit ejus
suavitatis, quae oblectat auditum, cum post caeteros senum temporum hi
cum silentio ponuntur pedes. Nam si aliis tacitis me consuleres
quemadmodum sonarent, exemplis subjectis, aut post dichorium iambus,
aut post antispastum spondeus, cum silentio positi; dicam quod
sentio, fortasse approbarem et laudarem. M. Non equidem resisto
tibi. Satis est mihi tamen, quod haec collocatio in comparatione
talium numerorum, sed melius sonantium, sicut dicis, offendit: eo
enim est improbanda, quod cum ejusdem generis etiam illi sint pedes,
quos his semipedibus clausos labi jucundius confitemur, ab iis
discrepare non debuit. Sed nonne tibi videtur secundum istam
rationem, nec post epitritum secundum iambum cum silentio poni
oportere? Nam et in hoc pede iambus ita medium locum tenet, ut nec
prioris nec posterioris partis temporibus aequetur. D. Cogit me
superior ratio concedere.
|
|