|
14. M. Age nunc, redde mihi omnium metrorum numerum, si placet,
quae jam tractavimus; id est eorum quae a suis plenis pedibus
incipiunt, clauduntur autem aut suis pedibus plenis, ita ut
silentium, cum ad caput reditur, non interponamus; aut non plenis
pedibus cum silentio, quos tamen eis congruere ratio docuit;
incipiente numero a duobus non plenis usque ad octo plenos, ita tamen
ut triginta duo tempora non excedantur. D. Operosum quidem est quod
imponis, est tamen operae pretium. Sed memini nos paulo ante jam
pervenisse ad septuaginta septem metra a pyrrhichio usque ad
tribrachum, cum illi binarum syllabarum pedes quatuordecim singuli
crearent, quae fiunt simul quinquaginta et sex. Tribrachus autem
viginti et unum, propter geminam divisionem. His igitur septuaginta
et septem addimus quatuordecim dactyli, et anapaesti totidem: pleni
enim si locentur nullo silentio, incipiente metro a duobus usque ad
octo pedes, septena pariunt; additis vero semipedibus cum silentio,
incipiente metro ab uno pede, et semipede perveniente ad septem et
semis, alia septena. Et fiunt jam omnia centum et quinque. Bacchius
vero non potest metrum suum ad octo pedes perducere, ne triginta duo
tempora transeat, neque quisquam quinum temporum pes; sed possunt isti
usque ad sex pervenire. Bacchius ergo et qui ei par est, non modo
temporibus, sed etiam divisione paeon secundus, a duobus pedibus usque
ad sex procedentes cum integri ordinantur sine silentio, quina metra
pariunt; cum silentio autem incipientes ab uno semipede, et ad quinque
semipedes pervenientes, alia quina cum una longa post eos ponitur, et
item quina cum brevis et longa: quindena igitur creant, quae in summam
redacta triginta sunt. Et fiunt jam metra omnia centum et triginta
quinque. Creticus vero, et qui pariter dividuntur, paeones primus et
quartus, quoniam post illos et unam longam, et iambum, et spondeum,
et anapaestum licet ponere, ad septuaginta quinque perveniunt: cum
enim tres sint pedes, quina creant sine silentio, cum silentio autem
viginti, quae simul, ut dictum est, fiunt quinque et septuaginta,
quibus additis superiori summae, decem et ducenta complentur.
Palimbacchius et qui ei divisione concordat tertius paeon, quina
pariunt integri sine silentio: cum silentio autem quina cum una longa,
quina cum spondeo, quina cum anapaesto. Haec addimus ad majorem
summam, et habemus metra omnia ducenta quinquaginta.
15. Molossus et caeteri sex temporum pedes, qui cum illo simul
septem fiunt, quaterna creant integri: cum silentio autem quoniam et
una longa post unumquemque eorum locari potest, et iambus, et
spondeus, et anapaestus, et bacchius, et creticus, et paeon
quartus; vicena et octona complent, quae simul fiunt centum nonaginta
sex, quae ducta cum illis quaternis ducenta viginti quatuor
complentur: sed hinc octo deducendi sunt, quia post dichorium iambus,
et post antispastum spondeus male ordinantur. Reliqua sunt ducenta
sexdecim, quae addita majori summae, faciunt metra omnia quadringenta
sexaginta sex. Proceleumatici ratio haberi non potuit cum his pedibus
quibus congruit, propter semipedes qui post hunc plures ponuntur. Nam
et una syllaba longa post eum poni potest cum silentio, sicut post
dactylum et ejus consortes ut duo, et tres breves ut unum tempus
sileatur; quo efficitur ut ultima brevis pro longa accipiatur.
Epitriti metra gignunt terna integri, incipiente metro a duobus
pedibus, perveniente ad quatuor: si enim addas quintum, triginta duo
tempora, quod non oportet, excedes. Cum silentio vero primus et
secundus epitritus terna post locato iambo, terna bacchio, terna
cretico, terna paeone quarto; quae fiunt cum illis ternis quae sunt
sine silentio, triginta. Tertius vero et quartus epitriti tres ante
silentium gignunt, cum spondeo terna, et terna cum anapaesto, terna
cum molosso, terna cum ionico minore, terna cum choriambo; quae fiunt
simul cum illis ternis, quae sine silentio genuerunt, triginta et
sex. Ergo epitriti omnes sexaginta et sex metra pariunt: quae cum
viginti et uno proceleumatici, superiori summae addita, faciunt
quingenta quinquaginta tria. Dispondeus restat gignens et ipse tria
integer; adhibito autem silentio cum spondeo tria, et tria cum
anapaesto, tria cum molosso, tria cum ionico a minore, tria cum
choriambo: quae in summam ducta cum illis tribus quae creat integer,
fiunt decem et octo. Ita erunt metra omnia quingenta septuaginta et
unum.
|
|