|
16. M. Essent quidem, nisi tria detrahenda essent, quia post
secundum epitritum dictum est iambum male poni. Sed hoc quidem bene se
habet: quare jam dic mihi, quomodo tibi aurem tangat metrum hoc,
Triplici vides, ut ortu Triviae rotetur ignis. D. Persuaviter.
M. Potesne dicere quibus pedibus constet? D. Non possum: neque
enim invenio quomodo sibi congruant quos metior: sive enim pyrrhichium
a capite constituam, sive anapaestum, sive paeonem tertium, non his
conveniunt qui sequuntur: et invenio hic quidem creticum post tertium
paeonem, ut reliqua sit longa syllaba, quam creticus post se non
respuit collocari; sed his pedibus hoc metrum constare recte non
posset, nisi interposito silentio trium temporum: nunc vero nihil
siletur, cum hoc repetendo permulcet auditum. M. Vide igitur,
utrum incipere debeat a pyrrhichio, deinde metiamur dichorium, tum
spondeum, qui complet tempora, quorum duo sunt in principio: potest
item caput tenere anapaestus, deinde diiambus metiri, ut extrema longa
collocata cum quatuor temporibus anapaesti perficiat sex tempora, quae
cum diiambo conveniunt, ex quo intelligas licet, partes pedum non
solum in fine poni, sed etiam in capite metrorum. D. Jam
intelligo.
17. M. Quid, si demam unam ultimam longam, ut tale sit metrum,
Segetes meus labor: nonne animadvertis cum silentio duorum temporum
repeti? Ex quo manifestum est, et aliquam partem pedis posse in
principio metri poni, et aliquam in fine, et aliquam in silentio.
D. Et hoc manifestum est. M. Sed hoc fieri si dichorium metiaris
integrum in hoc metro; nam si diiambum, et a capite anapaestus
ponatur, cernis patrem pedis in principio positam, quae habet jam
quatuor tempora: duo autem quae debentur, silentur in fine. Ex quo
discimus, posse metrum incipere a parte pedis, et desinere ad plenum
pedem, sed nunquam sine silentio. D. Et hoc perspicuum est.
18. M. Quid? hoc metrum potesne metiri et dicere quibus pedibus
constet?
|
Jam satis terris nivis, atque dirae
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces.
|
|
|
Horat. lib. 1 Carminum, ode 2
|
D. Possum constituere in capite creticum, et duos metiri reliquos
senum temporum pedes, unum ionicum a majori, alterum dichorium, et
silere unum tempus quod adjungitur cretico ut sex tempora compleantur.
M. Nonnihil defuit considerationi tuae: nam cum dichorius est in
fine, restante silentio, ultima ejus quae brevis est, pro longa
accipitur. An hoc negabis? D. Imo fateor. M. Non ergo
constitui decet in fine dichorium, nisi nullo in repetitione
consequente silentio, ne non jam dichorius, sed epitritus secundus
sentiatur. D. Manifestum est. Quomodo ergo metiemur hoc metrum?
D. Nescio.
|
|