|
M. Attende ergo utrum bene sonet, cum ita pronuntio, ut post tres
primas syllabas unum tempus sileam: ita enim in fine nihil debebitur,
ut decenter ibi possit esse dichorius. D. Jucundissime sonat.
19. M. Hoc quoque igitur adjungamus arti, ut non solum in fine,
sed et ante finem cum oportet sileamus. Tunc autem oportet, cum id
quod debetur implendis temporibus pedum, aut indecenter siletur in fine
propter ultimam brevem, ut in hoc quod dictum est; aut cum duo
constituuntur non pleni pedes, unus in capite, alter in fine, qualis
iste est,
|
Gentiles nostros inter oberrat equos.
|
|
Sensisti enim, ut opinor, me post quinque syllabas longas, moram
duorum temporum siluisse, et tantumdem in fine silendum est, dum
reditur ad caput. Si enim hoc metrum ad legem sex temporum metiaris;
erit tibi primus spondeus, secundus molossus, tertius choriambus,
quartus anapaestus. Spondeo igitur debentur duo tempora ut sex
temporum pedem impleat, et anapaesto: itaque duo silentur post
molossum ante finem, et duo post anapaestum in fine. Si autem ad
legem temporum quatuor; una longa erit in capite, deinde duos metimur
spondeos, deinde duos dactylos, et post una longa concludet .
Silemus itaque duo tempora post geminum spondeum ante finem, et duo in
fine, ut ambo pedes impleantur, quorum dimidias partes in capite atque
in extremo posuimus.
20. Nonnunquam tamen quod duobus non plenis pedibus debetur in
principio ac fine collocatis, finali tantum silentio redditur ; si
tantum sit ut dimidii spatium pedis non excedat, qualia haec duo sunt:
|
Silvae laborantes, geluque
Flumina constiterint acuto.
|
|
Horum enim prius incipit a palimbacchio, inde excurrit in molossum,
et bacchio terminatur: silentur ergo duo tempora; quorum unum
bacchio, alterum palimbacchio cum reddideris, sena ubique tempora
implebuntur. Hoc autem posterius dactylo inchoatur, inde pergit in
choriambum, clauditur bacchio: tria igitur tempora silere oportebit;
hinc unum bacchio, duo dactylo redhibebimus, ut in omnibus sint sena
tempora.
21. Prius autem redditur quod debetur implendo extremo pedi, quam
in principio constituto. Nec aliter omnino fieri aures sinunt. Nec
mirum: id enim cum repetimus, adjungitur capiti quod prorsus extremum
est. Itaque in hoc metro quod dictum est, Flumina constiterint
acuto: cum tria tempora senis utique implendis debeantur, si ea non
silentio velis, sed voce reddere, possintque reddi et per iambum, et
per chorium, et per tribrachum, quia omnes terna tempora possident;
nullo modo ea per chorium reddi sensus ipse permittit, in quo prior est
longa syllaba, brevis posterior: id enim prius sonare debet, quod
bacchio debetur extremo, id est brevis syllaba; non longa, quae
dactylo primo. Licet hoc explorare his exemplis:
|
Flumina constiterint acuto gelu.
Flumina constiterint acute gelida.
Flumina constiterint in alta nocte.
|
|
Cui dubium est, duo illa suaviter repeti, hoc autem tertium nullo
modo?
22. Item cum singula tempora singulis debentur pedibus minus
plenis, si ea voce reddere velis, non sinit sensus in unam syllabam
coarctari; mira omnino justitia. Non enim convenit, quod separatim
reddendum est, non etiam constitui separatim. Quocirca in illo
metro, Silvae laborantes, geluque, si unam longam pro silentio fini
addas, sicuti est, Silvae laborantes gelu duro, non probant aures;
sicut probant cum dicimus, Silvae laborantes gelu et frigore. Quod
satiatissime sentis, cum singula repetis.
23. Item non oportet cum duo minus pleni pedes ponuntur, majorem in
principio quam in fine poni; nam et hoc condemnat auditus, tanquam si
dicas, Optimum tempus adest tandem, ut primus pes sit creticus,
secundus choriambus, tertius spondeus; ut tria tempora sileamus,
quorum duo debentur ultimo spondeo ad sena implenda, et unum primo
cretico. At si ita dicatur, Tandem tempus adest optimum, eadem
interposita trium temporum mora in silentio, quis non sentiat
jucundissime repeti? Quare aut tanti spatii decet esse in fine minus
plenum pedem, quanti est in principio, ut illud, Silvae laborantes,
geluque: aut minorem in principio, et in fine majorem, veluti est,
Flumina constiterint acuto. Neque injuria, quia ubi est aequalitas,
nulla discordia: ubi autem dispar est numerus, si a minore ad majorem
veniamus, ut in numerando solet, facit rursus ipse ordo concordiam.
24. Ex quo illud est etiam consequens, ut cum ii de quibus agitur,
minus pleni ponuntur pedes, si duobus locis interponitur silentium, id
est ante finem et in fine; tantum ante finem sileatur quantum debetur
extremo, tantum autem in fine quantum scilicet primo : quia medium
tendit ad finem; a fine vero ad principium redeundum est. Si autem
utrique tantumdem debetur, nulla controversia est quin tantum ante
finem quantum in fine silendum sit. Sileri autem oportet non nisi ubi
terminatur pars orationis. In iis autem numeris qui non verbis fiunt
, sed aliquo pulsu vel flatu, vel ipsa etiam lingua, nullum in hac re
discrimen est, post quam vocem percussionemve sileatur; modo ut
legitimum secundum supradictas rationes intercedat silentium.
Quamobrem et a duobus potest minus plenis pedibus metrum incipere, si
tamen utriusque conjunctum spatium minus non sit, quam posset esse
unius et dimidii pedis; nam supra diximus, tum recte poni duos minus
plenos pedes, cum id quod debetur ambobus, non transit spatio pedem
dimidium: exemplum est, Montes acuti; ut aut in fine tria tempora
sileamus, aut unum tempus post spondeum, et duo in fine. Aliter enim
hoc metrum convenienter metiri non potest.
|
|