|
25. Sit hoc etiam in disciplina, ut cum ante finem silemus, non
ibi pars orationis brevi syllaba terminetur, ne secundum illam saepe
commemoratam regulam, pro longa eam sensus accipiat, sequente
silentio. Itaque in hoc metro, Montibus acutis, non possumus silere
post dactylum tempus unum, quod post spondeum in superiore poteramus;
ne non jam dactylus, sed creticus sentiatur: atque ita non duobus
minus plenis pedibus, quod nunc demonstramus, sed pleno dichorio et
ultimo spondeo metrum constare videatur, duum temporum silentio in fine
reddendo.
26. Sed illud notandum est, in principio posito minus pleno pedi,
aut ibidem reddi debitum per silentium, sicuti est, Jam satis terris
nivis atque dirae: aut in fine, velut, Segetes meus labor. Minus
autem pleno pedi qui in fine ponitur, aut ibidem restitui silentio,
quod debetur, ut in illo, Ite igitur Camoenae: aut in aliquo de
mediis loco, veluti in hoc, Ver blandum viget arvis, adest hospes
hirundo. Unum enim tempus quod debetur ultimo bacchio, vel post totum
numerum sileri potest, vel post primum ejus numeri pedem molossum, vel
secundum ionicum a minore. Quod vero mediis forte minus plenis pedibus
debiti est, non nisi ibidem reddi potest: ut est,
|
Tuba terribilem sonitum dedit aere curvo.
|
|
Si enim sic metiamur hoc metrum, ut primum faciamus anapaestum,
secundum ionicum quemlibet in syllabis quinque, soluta scilicet longa
vel prima vel ultima in duas breves, tertium choriambum, ultimum
bacchium: tria erunt tempora in debito, unum extremo bacchio
reddendum, et duo anapaesto primo, ut sena compleantur. Sed hoc
totum spatium trium temporum in fine sileri potest. At si ab integro
pede incipias, quinque syllabas primas pro quolibet ionico metitus,
sequitur choriambus: inde jam pedem integrum non invenies: quocirca
unius longae spatio silere oportebit: quo annumerato, choriambus alter
implebitur; bacchio reliquo metrum clausuro, cui tempus unum debitum
silebis in fine.
27. Unde jam esse opinor perspicuum, cum in mediis siletur locis,
aut ea restitui tempora quae in fine debentur, aut ea quae ibi debentur
ubi siletur. Sed aliquando non est necesse ut sileatur in mediis, cum
potest aliter metrum metiri, ut in eo quod paulo ante posuimus.
Aliquando autem necesse est, ut in hoc, Vernat temperies, aurae
tepent, sunt deliciae: nam manifestum est istum numerum, aut
quaternorum temporum, aut senorum pedibus currere. Si quaternorum,
silendum est unum tempus post syllabam octavam, et in fine duo;
metiatur primo spondeus, secundo dactylus, tertio spondeus, quarto
dactylus annumerato post longam silentio, quia post brevem non
oportet, quinto spondeus, sexto dactylus, ultima longa qua numerus
clauditur, cui duo tempora debita silentur in fine. Si autem senorum
temporum hic metimur pedes, primus erit molossus, secundus ionicus a
minore, tertius creticus qui fit dichorius adjuncto silentio unius
temporis, quartus ionicus a majore et longa ultima, post quam quatuor
tempora silebuntur. Posset aliter, ut una longa in principio
locaretur, quam sequeretur ionicus a majore, deinde molossus, deinde
bacchius, qui fieret antispastus adjuncto silentio unius temporis;
ultimus choriambus metrum clauderet, ita ut quatuor temporum in fine
silentium redderetur uni longae in principio constitutae. Sed aures
istam dimensionem repudiant; quia pars pedis in principio collocata,
nisi major quam dimidia fuerit, non recte illi post plenum pedem finali
silentio redditur ubi debetur: sed aliis interpositis pedibus, scimus
quidem quantum debeatur; sed non comprehenditur sensu, ut tanto spatio
sileatur, nisi minus debeatur in silentio quam positum est in sono:
quia cum majorem partem pedis vox peregerit, minor quae reliqua est,
ubicumque facile occurrit.
28. Quamobrem metri quod sub hoc exemplo posuimus, Vernat
temperies, aurae tepent, sunt deliciae: cum sit una necessaria, quam
diximus, dimensio, si post decimam ejus syllabam tempus unum
sileatur, et quatuor in fine; est alia voluntaria, si quis post
sextam syllabam velit silere duo tempora, et unum post undecimam, et
duo in fine: ut sit in principio spondeus, sequatur hunc choriambus,
tertio spondeo silentium duum temporum annumeretur, ut vel molossus vel
a minore ionicus fiat, quartus bacchius adjuncto itidem silentio unius
temporis fiat antispastus, quinto choriambo numerus terminetur in
voce, duobus temporibus in fine per silentium redditis in principio
locato spondeo. Est item alia. Si enim velis, post sextam syllabam
unum tempus silebis, et post decimam unum, post undecimam tantumdem,
et duo in fine: ut sit primus spondeus, secundus choriambus, tertius
palimbacchius fiat antispastus uno silentii tempore annumerato, quartus
spondeus fiat dichorius unius temporis interjecto, et unius temporis
consequente silentio, choriambus ultimus numerum claudat, ita ut
silcamus duo tempora in fine, quae primo debentur spondeo. Est et
tertia dimensio, si post primum spondeum tempus unum sileatur, et
reliqua quae in proximo superiore serventur; nisi quod in hujus fine
unum tempus silebitur, quia spondeus ille qui solet in principio
locari, consequente unius temporis silentio factus est palimbacchius,
ut plus uno tempore nihil ei debeatur, quod in fine silendum est.
Unde jam perspicis metris interponi silentia, quaedam necessaria,
quaedam voluntaria: et necessaria quidem, cum aliquid pedibus debetur
implendis; voluntaria vero, cum pleni sunt pedes atque integri.
29. Quod autem superius dictum est, amplius quatuor temporibus
silendum non esse, de necessariis silentiis dictum est, ubi debita
tempora explentur. Nam in iis quae voluntaria silentia nominavimus,
licet etiam pedem sonare, et pedem silere: quod si paribus intervallis
fecerimus, non erit metrum, sed rhythmus, nullo certo fine apparente
unde redeatur ad caput. Quamobrem si exempli gratia silentiis velis
distinguere, ut post primum pedem alterius pedis tempora sileas, non
hoc perpetuo servandum est. Licet autem varietate qualibet
connumeratis silentiis usque ad legitima tempora metrum producere,
velut in hoc, Nobis verum in promptu est, tu si verum dicis. Licet
hic post primum spondeum quatuor tempora silere, et alia quatuor post
sequentes duos: post tres autem finales nihil silebitur; jam enim
triginta duo tempora terminata sunt. Sed multo est aptius, et
quodammodo justius, ut vel in fine tantum, vel etiam in medio et fine
sileatur , quod subtracto uno pede fieri potest, ut ita sit: Nobis
verum in promptu est, tu dic verum. Hoc et in metris caeterorum pedum
tenendum est, scilicet necessariis silentiis, sive finalibus sive
mediis reddi debita, ut pedes impleantur: non autem sileri oportere
amplius quam pedis partem, quam levatio positiove occupant.
Voluntariis autem silentiis et partes pedum et integros pedes silere
conceditur, sicut exemplis supra editis monstravimus. Sed hactenus
interponendorum silentiorum ratio tractata sit.
|
|