|
30. Nunc de pedum commixtione, et de ipsorum metrorum copulatione
pauca dicamus: quoniam jam multa dicta sunt cum quaereremus, quos
sibimet oporteat misceri pedes; et quod ad metrorum attinet
copulationem, nonnulla dicenda sunt cum de versibus disserere
coeperimus: junguntur enim sibi pedes atque miscentur secundum
regulas, quas in secundo sermone aperuimus. In hoc autem illud
sciendum est, metri quaeque genera quae a poetis jam celebrata sunt,
habuisse auctores et inventores suos, a quibus quasdam certas leges
positas convellere prohibemur; non enim oportet, cum illi eas ratione
fixerint aliquid ibi mutare quamvis secundum rationem sine aurium
offensione possimus . Cujus rei cognitio non arte, sed historia
traditur; unde creditur potius quam cognoscitur. Neque enim si
Phaliscus, nescio qui, metra ita composuit, ut haec sonant,
|
Quando flagella ligas, ita liga,
Vitis et ulmus uti simul eant;
|
|
scire hoc possumus; sed tantummodo credere audiendo et legendo. Illud
est disciplinae, quod ad nos pertinet; videre utrum hoc tribus
dactylis constet et pyrrhichio ultimo, ut plerique musicae imperiti
autumant; non enim sentiunt pyrrhichium poni non posse post dactylum:
an ut ratio docet, primus pes sit in hoc metro choriambus, secundus
ionicus longa syllaba in duas soluta breves, ultimus iambus, post quem
tria tempora silebuntur: quod semidocti homines sentire possent, si a
docto secundum utramque legem pronuntiaretur et plauderetur. Ita enim
naturali et communi sensu judicarent, quid disciplinae norma
praescriberet.
31. Verumtamen quod poeta ille hos numeros immobiles esse voluit,
cum hoc metro utimur, custodiendum est: non enim fraudat auditum;
quanquam aeque nihil fraudaret, si vel pro choriambo diiambum, vel
ipsum ionicum nulla in breves facta solutione poneremus, et quidquid
aliud congruisset. In hoc igitur metro nihil mutabitur; non ea
ratione qua inaequalitatem vitamus, sed ea qua observamus
auctoritatem. Docet sane ratio, alia institui metra immobilia, id
est in quibus mutari nihil oportet, ut hoc ipsum est de quo satis
locuti sumus; alia mobilia, in quibus locare pedes alios pro aliis
licet, sicuti est: Trojae qui primus ab oris, arma virumque cano.
Nam hic pro spondeo anapaestum quolibet loco licet ponere. Alia nec
tota immobilia, nec tota mobilia, ut est:
|
Pendeat ex humeris dulcis chelys,
Et numeros edat varios, quibus
Assonet omne virens late nemus,
Et tortis errans qui flexibus.
|
|
Vides hic enim ubique et spondeos et dactylos poni posse, praeter
ultimum pedem, quem metri auctor semper esse dactylum voluit. Et in
iis quidem generibus tribus nonnihil valere auctoritatem vides.
32. Quod autem in pedum commixtione ad rationem solam pertinet de
iis rebus quae sentiuntur judicantem; sciendum est eas partes pedum,
quae post certos pedes silentio restante suaviter locantur, ut iambus
post dichorium atque secundum epitritum, et spondeus post antispastum,
etiam post alios pedes male locari, quibus isti permixti fuerint: nam
manifestum est iambum post molossum bene poni, sicut hoc exemplum
indicat saepe repetitum cum silentio in fine temporum trium, Ver
blandum viret floribus: at si pro molosso primum dichorium constituas,
ut est, Vere terra viret floribus, respuit hoc auditus atque
condemnat. Id etiam in caeteris sensu explorante facile est experiri.
Ratio namque certissima est, cum sibi copulantur qui inter se sunt
copulabiles pedes, eas partes debere in fine subjungi quae omnibus
conveniunt in illa serie collocatis, ne inter socios quodammodo
discordiae aliquid oriatur.
33. Illud magis mirandum est, quod cum spondeus et diiambum et
dichorium suaviter claudat, tamen cum hi duo pedes sive soli, sive cum
aliis copulabilibus quoquo modo mixtis in una serie fuerint, spondeus
in fine, approbante sensu, poni non potest. Quis enim dubitet aures
libenter accipere ista singula repetita, Timenda res non est: et item
separatim, Jam timere noli? At si ita jungas, Timenda res, jam
timere noli; nisi in soluta oratione audire nolim. Nec absurdum minus
est, si quolibet loco alium connectas, veluti molossum hoc modo: Vir
fortis, timenda res, jam timere noli. Vel ita: Timenda res, vir
fortis, jam timere noli. Vel etiam ita: Timenda res, jam timere
vir fortis noli. Cujus absurditatis causa est, quod pes diiambus
etiam ad duplum et simplum plaudi potest, ut ad simplum et duplum
dichorius: spondeus autem duplae parti eorum aequalis est; sed cum eum
ille trahit ad primam, hic ad extremam, existit nonnulla discordia;
et ita ratio tollit admirationem.
34. Nec minus miraculum edit antispastus, cui si nullus alius
pedum, aut certe solus diiambus misceatur, patitur iambo metrum
claudi, cum aliis autem positus nullo modo; et cum dichorio quidem
propter ipsum dichorium; itaque hoc minime miror. Cum caeteris vero
senum temporum pedibus, cur memoratum trium temporum pedem in fine
repudiet, nescio quae est causa secretior fortasse quam ut a nobis erui
atque ostendi queat: sed hoc ita esse his exemplis probo. Nam ista
duo metra, Potestate placet, potestate potentium placet, nemo
ambigit suaviter singula repeti cum silentio trium temporum in fine.
At ista insuaviter cum eodem silentio: Potestate praeclara placet.
Potestate tibi multum placet. Potestate jam tibi sic placet.
Potestate multum tibi placet. Potestatis magnitudo placet. Quod ad
sensum attinet, peregit officium suum in hac quaestione, et quid
acceperit, et quid exploserit indicavit: sed de causa cur ita sit,
ratio consulenda est. Ac mea quidem in tanta obscuritate nihil aliud
videt, nisi cum diiambo antispastum dimidiam partem priorem habere
communem: nam uterque a brevi et longa incipit; posteriorem autem cum
dichorio: longa enim et brevi ambo finiuntur. Itaque antispastus vel
solus tanquam suam priorem dimidiam, vel cum diiambo cum quo eam
communiter habet, collocatus, patitur in fine metri esse iambum; et
cum dichorio pateretur, si eidem dichorio talis terminus conveniret:
cum caeteris autem non patitur, quibus tali societate non jungitur.
|
|