|
35. Quod vero ad metrorum copulationem attinet, satis est in
praesentia videre, posse sibi diversa metra copulari, quae tamen
plausu, id est levatione ac positione conveniant. Diversa sunt autem
vel quantitate, ut cum majora copulantur minoribus, qualia ista sunt,
videlicet:
|
Jam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces,
Terruit urbem.
|
|
|
Horat. lib. 1 Carminum, ode 2
|
Nam hoc quartum, quod uno choriambo et una in fine longa terminatur,
quam parvum sit tribus superioribus inter se aequalibus subjectum
vides. Vel pedibus sicuti haec:
|
Grato Pyrrha sub antro,
Cui flavam religas comam.
|
|
|
Horat. lib. 1 Carminum, ode 5
|
Cernis quippe horum duorum superius constare spondeo et choriambo, et
longa ultima, quae ad sex tempora implenda spondeo debebatur: hoc
autem posterius spondeo et choriambo, et duabus ultimis brevibus, quae
item cum primo spondeo implent sex tempora. Paria sunt ergo ista
temporibus, sed in pedibus nonnihil diversitatis tenent.
36. Est et alia differentia istarum copulationum, quod alia ita
copulentur, ut nulla sibi silentia interponi velint, sicut haec duo
recentissima; alia inter se sileri aliquid postulent, sicut haec:
|
Vides ut alta stet nive candidum
Soracte, nec jam sustineant onus
Silvae laborantes, geluque
Flumina constiterint acuto.
|
|
|
Horat. lib. 1 Carminum, ode 9
|
Nam si haec singula repetantur, priora duo unum tempus in fine sileri
flagitant, tertium duo, quartum tria. Copulata vero a primo ad
secundum transeuntem, unum tempus silere cogunt; a secundo ad tertium
duo, a tertio ad quartum tria. A quarto autem si ad primum redeas,
tempus unum silebis. Sed quae est ratio est redeundi ad primum, eadem
est ad aliam talem copulationem transeundi. Hoc genus copulationum
recte nos appellamus circuitum, qui PERIODOS graece dicitur.
Circuitus ergo minor esse non potest, quam qui duobus membris
constat, id est duobus metris: nec esse majorem voluerunt eo qui usque
ad quatuor membra procedit. Licet igitur minimum bimembrem, medium
trimembrem, et ultimum quadrimembrem vocare; hos enim Graeci
DIKOLON, TRIKOLON, TETRAKOLON vocant. De
quo toto genere quoniam diligentius tractaturi sumus, ut dixi, in eo
sermone qui nobis de versibus erit, nunc interim hoc satis sit.
37. Sane arbitror jam te intelligere, innumerabilia genera esse
metrorum, quae quingenta sexaginta octo inveneramus , cum et de
silentiis non nisi finalibus exempla essent data, et nulla pedum
commixtio facta esset, et nulla solutio longarum in duas breves, quae
pedem ultra syllabas quatuor porrigeret. At si adhibita omni
silentiorum interpositione, et omni pedum commixtione, et omni
solutione longarum colligere numerum metrorum velis; tantus existit,
ut nomen ejus fortasse non suppetat. Sed haec exempla quae a nobis
sunt posita, et quaecumque alia poni possunt, quanquam ea et poeta in
efficiendo approbet, et in audiendo natura communis; tamen nisi ea
docti et exercitati hominis pronuntiatio commende auribus, sensusque
audientium non sit tardior quam humanitas postulat, non possunt ea quae
tractavimus vera judicari. Sed quiescamus aliquantulum, et de versu
deinceps disseramus. D. Ita fiat.
|
|