|
2. M. Videsne etiam illud, cum dicimus minimum metrum esse
pyrrhichium tres breves syllabas, ut unius brevis spatio sileatur, dum
ad initium revertimur; nihil interesse, utrum hoc metrum, an pedes
anapaestos repetamus? D. Jam hoc quidem paulo ante illa percussione
percepi. M. Nonne ergo quidquid hic est confusum, distinguendum
aliqua ratione arbitraris? D. Omnino arbitror. M. Dic utrum
aliam videas esse rationem, quae ista distinguat, nisi ut metrum
pyrrhichium non illud sit minimum, quod tibi videbatur in tribus
brevibus, sed in quinque. Post unum enim pedem ac semipedem silere
mora semipedis ejus qui debetur implendo pedi, atque ita redire ad
initium, et hoc minimum metrum in pyrrhichio constituere non nos sinit
anapaesti parilitas, ut jam demonstratum est: quare post duos pedes et
semipedem silendum est illud unum tempus, si confusione carere
volumus. D. Cur enim non duo pyrrhichii sunt minimum metrum in
pyrrhichio, et quatuor syllabae breves potius, post quas silere opus
non sit, quam quinque post quas opus sit? M. Vigilanter quidem,
sed non caves ne ab hoc te ita proceleumaticus, ut ab illo anapaestus
excludat. D. Verum dicis. M. Placet ergo hic modus in quinque
brevibus, et silentio unius temporis? D. Placet vero. M.
Videtur mihi oblitum esse te, quemadmodum in rhythmo dixerimus posse
discerni utrum pyrrhichio an proceleumatico curreretur. D. Bene
admones: nam plausu istos numeros ab invicem distinguendos comperimus:
quare jam neque hic istum proceleumaticum metuo, quem plausu adhibito a
pyrrhichio discernere potero. M. Cur igitur non eumdem plausum
adhibendum vidisti, ut ab illis tribus brevibus, id est pyrrhichio et
semipede, post quem oporteret unum tempus silere, discerneretur
anapaestus? D. Jam intelligo, et in viam redeo, metrumque in
pyrrhichio minimum tres syllabas breves, quae, annumerato silentio,
duorum pyrrhichiorum tempus occupant, esse confirmo. M. Probant
ergo aures tuae hoc genus numeri: Si aliqua, Bene vis, Bene dic,
Bene fac, Animus, Si aliquid, Male vis, Male dic, Male fac,
Animus, Medium est. D. Satis probant, praesertim cum jam
recordatus sim quemadmodum eos plaudi oporteat, ne cum metro pyrrhichio
anapaesti confundantur pedes.
3. M. Vide et ista: Si aliquid es, Age bene, Male qui agit,
Nihil agit, Et ideo, Miser erit. D. Suaviter etiam ista se
insinuant, nisi uno loco, ubi finis tertii cum initio quarti
copulatur. M. Idipsum omnino est, quod a tuis auribus desideravi.
Non enim frustra sensus offenditur, cum omnium syllabarum nullo
interposito silentio tempora singula exspectat: quam exspectationem
profecto fraudat concursus duarum consonantium, t et n, quae
praecedentem vocalem longam esse cogunt, et in duo tempora extendunt;
quod genus grammatici positione longam syllabam vocant. Sed propter
illam ultimae syllabae indifferentiam, nemo criminatur hoc metrum, cum
id sincerae atque severae aures etiam sine accusatore condemnent. Nam
vide, quaeso, quantum interest, si pro eo quod est,
|
Male qui agit, Nihil agit:
Male qui agit, Homo perit.
|
|
dicatur,
D. Hoc sane liquidum atque integrum est. M. Hoc ergo nos
observemus propter musicae sinceritatem, quod poetae non observant
propter facilitatem canendi: ut quoties, exempli causa, nobis necesse
est aliqua metra interponere, in quibus nihil debetur pedi quod
silentio compensetur, eas ponamus ultimas syllabas quas lex ejusdem
numeri flagitat; ne cum aliqua offensione aurium et falsitate
mensurae, a fine ad initium redeamus; concedentes tamen illis ut ita
metra talia finiant, quasi deinceps nihil dicturi, et ideo extremam
syllabam seu longam seu brevem impune constituant: nam in continuatione
metrorum apertissime convincuntur aurium judicio, non se debere ponere
ultimam, nisi quae ipsius metri jure atque ratione ponenda est. Haec
autem continuatio fit, cum pedi nihil debetur propter quod silere
cogamur. D. Intelligo, et gratum habeo quod talia polliceris
exempla, quibus nullam patiatur sensus injuriam.
|
|