|
8. D. Nec de spondeo habeo quod requiram, veniamus ad tribrachum.
M. Ita vero. Sed cum omnes quatuor superiores pedes, de quibus
dictum est, quatuordena metra pepererint, quae fiunt simul sex et
quinquaginta, plura sunt exspectanda de tribracho. In illis enim cum
spatium semipedis in silentio est, plus una syllaba non siletur: in
hoc autem cum silemus, num censes unius brevis syllabae spatio
tantummodo sileri oportere, an et duarum brevium mora silentio
contineri potest? quandoquidem nemo dubitaverit duplicem hujus esse
divisionem: namque aut ab una incipit, et finitur ad duas; aut contra
incipiens a duabus, una terminatur. Quare hunc necesse est viginti et
unum metra procreare. D. Verissimum est. Nam incipiunt a quatuor
brevibus, ut duo tempora sileamus: deinde quinque sunt, ubi unum
silemus: tertio sex, ubi nihil silendum est: quarto septem, ubi
rursus duo tempora silenda sunt: inde octo, ubi unum: sexto novem,
ubi nullum. Atque ita cum singulae adduntur, donec ad viginti quatuor
syllabas veniatur, qui octo sunt tribrachi, viginti unum omnino metra
complentur. M. Expeditissime rationem secutus es: sed censesne
ubique a nobis exempla esse promenda; an ea quae illis quatuor primis
pedibus subjecimus, satis putandum est luminis caeteris esse
praebitura? D. Meo quidem judicio satis. M. Nec ego nunc aliud
requiro quam tuum. Verumtamen quoniam jam optime scis in pyrrhichiis
metris mutato plausu posse tribrachos percuti; quaero, utrum
pyrrhichii primum metrum possit etiam tribrachi metrum habere. D.
Non potest: majus enim metrum oportet esse quam pedem. M. Quid,
secundum? D. Potest: nam breves quatuor pyrrhichii duo sunt,
tribrachus unus et semipes, ita ut ibi nullum, hic duo tempora
sileamus. M. Mutato igitur plausu habes in pyrrhichiis etiam
tribrachi exempla usque ad sexdecim syllabas, id est usque ad quinque
tribrachos et semipedem, quibus debes esse contentus: caetera enim
potes vel voce vel aliquo plausu per te ipse contexere. Si tamen adhuc
aurium sensu explorandos hujuscemodi numeros arbitraris. D. Faciam
equidem quod videbitur: videamus quae restant.
|
|