|
9. M. Dactylus sequitur, qui semel dividi potest. An aliter
putas? D. Imo ita est. M. Quota ergo ejus pars potest esse in
silentio? D. Dimidia scilicet. M. Quid, si post dactylum
trochaeo constituto, velit quispiam silere unum tempus, quod in brevi
syllaba dactylo debetur implendo? quid respondebimus? Non enim
possumus dicere minus quam spatium semipedis sileri non oportere.
Ratio enim superius tractata non minus, sed amplius quam semipedis
tempus silendum non esse persuaserat. Nam utique minus quam semipes
siletur in choriambo, ubi post ipsum choriambum bacchius collocatur,
cujus exemplum est, Fonticolae puellae. Unius enim brevis syllabae
spatio hic nos silere cognoscis, quod sex temporibus debetur
implendis. D. Verum dicis. M. Constituto ergo trochaeo post
dactylum, licebitne etiam unum tempus silere? D. Ita cogor fateri.
M. Quis te tandem cogeret, si meminisses superiorum? Hoc enim tibi
accidit, quod de indifferentia ultimae syllabae, et quomodo sibi
ultimam longam vindicent aures, ubi restat spatium quo porrigatur,
etiamsi brevis sit, quid demonstratum fuerit oblitus es. D. Jam
intelligo: nam utique si ultimam syllabam brevem, quando restat
silentium, longam aures accipiunt, sicut superiore ratione exemplisque
cognovimus; nihil intererit utrum post dactylum trochaeus, an spondeus
locetur. Quamobrem cum repetitio distinguenda silentio est, unam
longam syllabam oportet post dactylum ponere, ut duorum temporum spatio
sileamus. M. Quid si pyrrhichius ponatur post dactylum, rectene
fieri putas? D. Non recte: nam utrum idem sit, an iambus, nihil
interest: siquidem pro iambo eum necesse est accipi propter ultimam,
quam longam exigunt aures, quia restat silentium. Iambum autem non
oportere poni post dactylum, propter diversitatem levationis et
positionis, quarum neutram oportet in dactylo habere tria tempora,
quis non intelligat?
|
|