|
10. M. Optime omnino atque sequaciter. Sed quid tibi tandem
videtur de anapaesto? an eadem ratio est? D. Prorsus eadem. M.
Jam ergo bacchium consideremus, si placet, et dic mihi quod primum
ejus metrum est. D. Quatuor syllabas puto esse, unam brevem, et
tres longas, quarum duae ad bacchium pertinent, una vero ultima ad
inchoationem ejus pedis qui cum bacchio poni potest; ut id quod ei
debetur, sit in silentio: in aliquo tamen exemplo vellem hoc auribus
explorare. M. Facile quidem est exempla subjicere, quibus tamen non
te arbitror ita ut superioribus posse delectari: nam isti quinum
temporum pedes, ut etiam septenum, non tam suaviter currunt, quam ii
qui aut in aequas partes dividuntur, aut in simplam et duplam, vel in
duplam et simplam; tantum interest inter sesquatos motus et aequales
aut complicatos, de quibus satis in primo illo nostro sermone
tractavimus. Itaque hos pedes, quinque ac septem scilicet temporum,
uti aspernantius poetae, ita soluta libentius assumit oratio: quod
videri facilius in exemplis quae postulasti, potest: nam ista sunt,
Laborat magister docens tardos. Hoc revolve interposito trium
temporum silentio, quod ut sentires facilius, ideo post tres pedes
longam syllabam posui, quod est initium cretici, qui cum bacchio poni
potest. Nec ad primum metrum exemplum dedi quod est quatuor
syllabarum, ne unus pes non esset satis ad commonendum sensum tuum,
quantum post illum atque unam longam silere deberes. Quod ecce nunc
edam, atque ipse repetam, ut in meo silentio tria tempora sentias:
Labor nullus, Amor magnus. D. Satis apparet solutae orationi hos
esse congruentiores pedes, et nihil opus est exemplis caetera
excurrere. M. Verum dicis: sed num tibi cum silendum est, una
tantum longa videtur poni posse post bacchium? D. Non sane; sed
etiam brevis et longa, qui ejusdem bacchii semipes primus est: nam si
nobis inchoare creticum licuit, quia cum eodem bacchio poni potest;
quanto magis id de ipso bacchio facere licebit, cum praesertim non
totum de cretico posuerimus quod primae parti bacchii sit aequale
temporibus?
|
|