|
1. M. Quid sit versus, inter doctos veteres non parva luctatione
quaesitum est, nec fructus defuit. Nam inventa res est, et ad
notitiam posterorum mandata litteris, gravi atque certa non tantum
auctoritate, verum etiam ratione firmata est. Interesse igitur
animadverterunt inter rhythmum et metrum aliquid, ut omne metrum
rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit. Omnis enim legitima
pedum connexio numerosa est ; quam quoniam metrum habet, non esse
numerus nullo modo potest, id est non esse rhythmus. Sed quoniam non
est idem, quamvis legitimis pedibus, nullo tamen certo fine provolvi,
et item legitimis progredi pedibus, sed certo fine coerceri; haec duo
genera etiam vocabulis discernenda erant, ut illud superius rhythmus
tantum proprio jam nomine, hoc autem alterum ita rhythmus ut metrum
etiam vocaretur. Rursus, quoniam eorum numerorum qui certo fine
clauduntur, id est metrorum, alia sunt in quibus non habetur ratio
cujusdam divisionis circa medium, alia in quibus sedulo habetur; erat
etiam haec differentia notanda vocabulis. Quapropter illud, ubi non
habetur haec ratio, rhythmi genus proprie metrum vocatum est: hoc
autem ubi habetur, versum nominaverunt. Cujus appellationis originem
fortasse progredientibus nobis ratio ipsa monstrabit. Neque hoc ita
praescriptum putes, ut illa etiam metra versus vocare non liceat. Sed
aliud est cum abutimur nomine, licentia cujusdam vicinitatis; aliud,
cum rem vocabulo suo enuntiamus. Sed nominum commemoratio hactenus
facta sit; in quibus, ut jam didicimus, concessio interloquentium et
vetustatis auctoritas totum valet. Caetera, si placet, more nostro
investigemus sensu nuntio, indice ratione; ut illos etiam veteres
auctores non instituisse ista quasi quae in natura rerum integra et
perfecta non fuerint, sed ratiocinando invenisse, et appellando
notasse cognoscas.
|
|