|
20. M. Faciam, imo faciet ipsa ratio, quae mihi tibique communis
est. Sed meministine, quaeso, cum ageremus de metris, dixisse nos
et ipso sensu admodum probasse, illos pedes quorum partes ad sesqua
conveniunt, sive in duobus et tribus, ut est creticus vel paeones,
sive in tribus et quatuor, ut epitriti, exclusos a poetis propter
minoris venustatis sonum, solutae orationis severitatem decorare
congruentius, cum his clausulae colligantur? D. Memini: sed
quorsum haec spectant? M. Quoniam illud volo prius intelligamus,
hujuscemodi pedibus a poetarum tractatione sejunctis, non remanere,
nisi eos quibus ad tantumdem, ut spondeus est; aut eos quibus ad
duplum, ut iambus; aut eos quibus ad utrumque partes conveniunt, ut
choriambus. D. Ita est. M. At si haec est poetarum materies, et
soluta oratio versibus inimica est, non versus ullus nisi ex hoc genere
pedum faciendus est. D. Assentior. Video enim poemata versibus
quam aliis lyricorum poetarum metris fieri grandiora, sed adhuc quo
ratio ista tendat, ignoro.
21. M. Ne propera: disputamus enim jam de senariorum versuum
excellentia, et prius tibi cupio demonstrare, si potero,
decentissimos senarios, nisi duorum istorum generum esse non posse,
quae omnium etiam sunt celeberrima, quorum unum est heroicum, ut,
Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris, quod usus metitur
spondeo et dactylo, subtilior ratio spondeo et anapaesto: alterum quod
iambicum dicitur, et eadem ratione invenitur trochaicum. Nam credo
tibi manifestum esse longis syllabis, nisi breves interponantur,
obtundi quodam modo spatia sonorum; item nisi brevibus longae, nimis
concisa et quasi tremula fieri; neutra esse temperata, quamvis
temporum aequalitate aures impleant . Quamobrem nec illi versus qui
sex pyrrhichios, et sex proceleumaticos habent, aspirant ad heroici
dignitatem, nec illi ad trochaici qui sex tribrachos habent. Huc
accedit, quia in istis quos caeteris ipsa ratio praeponit, si membra
praeposteres, totum ita commutabitur, ut alios etiam pedes necessario
metiamur. Itaque inconversibiliores, ut ita dicam, sunt quam illi
qui aut omnibus brevibus, aut longis omnibus constant. Et ideo sive
quinque et septem, sive septem et quinque semipedibus membra in his
temperatioribus ordinentur , nihil interest: neutro enim horum ordine
converti versus potest sine tanta commutatione, ut aliis pedibus
currere videatur. In illis autem si carmen coeptum erit talibus
versibus, quorum priora membra quinos semipedes habeant, non oporteat
eos miscere in quibus septeni priores sunt, ne jam liceat omnes
convertere: non enim a conversione revocat ulla pedum commutatio. Sed
tamen heroicis conceditur spondeos omnes rarissime interponere, quod
quidem posterior aetas haec nostra minime probavit. Trochaicis autem
sive iambicis, cum pedem tribrachum quolibet loco interponere liceat,
habere tamen in hujuscemodi carminibus versum solutum in omnes breves,
turpissimum judicatum est.
22. Remotis igitur epitritis pedibus a lege versuum senaria, non
solum quod solutae orationi sunt aptiores, verum etiam quod si sex
fuerint, triginta et duo tempora excedunt, sicut dispondei; remotis
etiam quinum temporum pedibus, quod sibi eos libentius ad clausulas
vindicavit oratio; molossis item et aliis temporum senum, quamvis in
poematis venustissime vigeant, ab hoc de quo nunc agimus numero
temporum exclusis; restant versus omnium brevium syllabarum, qui vel
pyrrhichios vel proceleumaticos vel tribrachos habent, et omnium
longarum qui spondeos. Qui quanquam admittantur ad senarium modum,
dignitati tamen et temperationi horum qui brevibus longisque variantur;
et ob hoc multo minus converti possunt, cedant necesse est.
|
|