|
23. Sed quaeri potest cur meliores versus judicati sint senarii, in
quibus anapaestum subtilis illa ratio metitur, et ii in quibus
trochaeum; quam si dactylum ibi, et hic iambum metiretur. Sine
praejudicio enim sententiae, quoniam nunc de numeris agimus, si versus
ita esset: Trojae qui primus ab oris arma virumque cano, vel de illo
genere: Qui procul malo pius beatus ille; uterque horum nec minus
senarius esset, nec minus brevium longarumque syllabarum temperatione
moderatus, nec magis converti poterat; et in utroque membra ita
ordinata sunt, ut et in quinto et in septimo semipede pars orationis
terminetur: cur ergo meliores istis putentur, si potius ita sint,
Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris. Beatus ille qui
procul pius malo? In qua quaestione facilius et proclivius dixerim
forte evenisse, ut isti prius animadverterentur et frequentarentur ;
aut si id non est fortuitum, melius credo visum fuisse, ut heroicus
duabus longis, quam duabus brevibus et longa clauderetur, quod in
longis aures commodius acquiescunt: ille autem alter in finali semipede
longam syllabam potius haberet quam brevem. Res quidem sic se habet,
ut quicumque horum priores eligerentur, necessario aliis auferrent
locum, qui membris iisdem praeposteratis fieri possent. Quocirca si
melior judicatus est, cujus exemplum est, Arma virumque cano,
Trojae qui primus ab oris; inepte jam fieret isto converso aliud
genus, sicuti est, Trojae qui primus ab oris, arma virumque cano.
Quod etiam de trochaico genere intelligendum est. Nam si est
honestior, Beatus ille qui procul negotio: quod genus isto
praeposterato fieret, ut est, Qui procul negotio beatus ille, fieri
profecto non oportet : tamen si quis audeat et faciat tales versus,
manifestum est eum alia genera senariorum esse facturum, quibus sint
ista meliora.
24. Hi ergo senariorum omnium pulcherrimi, non potuerunt ambo
obtinere sinceritatem suam adversus hominum licentiam. Nam in
trochaico genere, non senario solo, sed unde minus incipit usque ad
magnitudinem extremam quae octo pedes habet, miscendos poetae
putaverunt quatuor temporum pedes omnes, qui adhibentur ad numeros: et
Graeci quidem alternis locis primo et tertio, et ita deinceps, si a
semipede versus incipit: sin ab integro trochaeo, secundo et quarto
loco, atque ita deinceps servatis intervallis, memorati longiores
collocantur pedes. Quae corruptio ut tolerabilis fieret, non singulos
pedes in duas partes, quarum una levationis, altera positionis est,
plaudendo diviserunt; sed unum pedem levantes, alterum ponentes, unde
ipsum senarium trimetrum vocant, ad epitritorum divisionem plausum
retulerunt. Sed si hoc saltem constanter teneretur, quamvis pedes
epitriti magis orationis sint quam poematis, nec jam senarius, sed
ternarius versus inveniretur; non tamen omnimodo illa numerorum
labefactaretur aequalitas. Nunc vero quatuor temporum pedes, dummodo
in locis memoratis ponantur, licet non solum in omnibus ponere, sed
ubi libet eorum, et quoties libet. Nostri vero veteres, nec ipsa
locorum intervalla intermiscendis hujuscemodi pedibus, servare
potuerunt. Quare in hoc genere poetae ista corruptione atque licentia
plane assecuti sunt, quod eos voluisse arbitrandum est, ut essent in
fabulis poemata solutae orationi simillima. Sed quoniam satis dictum
est cur inter senarios isti versus magis nobilitati sint, nunc videamus
cur ipsi senarii meliores sint versus quam caeteri in quolibet alio
pedum numero constituti. Nisi quid habes adversus ista quae disseras.
D. Prorsus assentior: et jam illam membrorum aequalitatem, cui me
attentissimum paulo ante reddidisti, si vel nunc fas est, cognoscere
vehementer exspecto.
|
|