|
27. M. Non te ergo fefellit pollicitatio mea, vel potius ipsa
nos, quam uterque nostrum sequitur, ratio. Quare ut istum jam
sermonem concludamus aliquando, cernis certe cum sint metra pene
innumerabilia, versum tamen esse non posse, nisi duobus membris
sibimet concinnatis, aut totidem semipedibus, sed non conversibilibus
terminatis, ut est, Maecenas atavis edite regibus; aut dispari
numero etiam semipedum, sed tamen aliqua aequalitate conjunctis, ut
sunt quatuor et tres, aut quinque et tres, vel quinque et septem, aut
sex et septem, aut octo et septem, vel septem et novem. A pleno enim
pede trochaicus, ut est, Optimus beatus ille qui procul negotio; et
a non pleno potest versus exordiri, ut est, Vir optimus beatus ille
qui procul negotio: terminari autem nisi non pleno prorsus non potest.
Sed isti non pleni pedes, sive integros semipedes habeant, sicuti est
iste quem nunc posui; sive minus quam dimidium pedem, sicut in illo
choriambico duae ultimae breves, Maecenas atavis edite regibus; sive
plus quam dimidium, ut in ejus capite duae primae longae, aut in fine
alterius choriambici bacchius, cujus exemplum est, Te domus Evandri,
te sedes celsa Latini. Omnes ergo isti non pleni pedes semipedes
nuncupantur.
28. Jam vero non solum talia poemata versibus fiunt, ut in his unum
genus teneatur, qualia Epicorum poetarum sunt, vel etiam Comicorum;
sed illos quoque ambitus quos PERIODOYS Graeci vocant, non
tantum illis metris quae lege versuum non tenentur, Lyrici poetae
faciunt, sed etiam versibus. Nam ille Flacci,
|
Nox erat, et coelo fulgebat luna sereno
Inter minora sidera.
|
|
bimembris ambitus est, et versibus constans. Qui duo versus sibimet
convenire non possunt, nisi uterque ad senorum temporum referatur
pedes. Nam modus heroicus cum modo iambico vel trochaico non
concinit, quia illi pedes ad tantumdem, hi ad duplum partiuntur.
Fiunt ergo ambitus aut omnibus metris non cum versibus, ut illi sunt
de quibus in superiori sermone disputatum est, cum de ipsis metris
ageremus; aut tantum versibus, ut ii de quibus nunc dictum est; aut
ut et versibus, et aliis metris temperentur , quale illud est:
|
Diffugere nives, redeunt jam gramina campis,
Arboribusque comae.
|
|
|
Id. lib. 4 Carminum, ode 7
|
Quo autem ordine locentur vel versus cum aliis metris, vel majora
membra cum minoribus, nihil interest ad aurium voluptatem, dummodo non
brevior quam bimembris, non amplior quam quadrimembris sit ambitus.
Sed jam si nihil habes quod contradicas, finis sit hujus
disputationis, ut deinceps quod ad hanc partem musicae attinet quae in
numeris temporum est, ab his vestigiis ejus sensibilibus, ad ipsa
cubilia, ubi ab omni corpore aliena est, quanta valemus sagacitate
veniamus.
|
|