|
2. Quare primum a te quaero, utrum ob aliud pes aurem mulceat, nisi
quod in eo duae illae partes, quarum una in levatione, altera in
positione est, numerosa sibi concinnitate respondent? D. Jam hoc
quidem mihi ante persuasum est atque compertum. M. Quid? metrum,
quod manifestum est pedum collatione confici, num ex eo rerum genere
esse arbitrandum est quod dividi non potest; cum omnino et nihil
individuum per tempus tendi queat, et quod ex dividuis pedibus
constat, absurdissime individuum putetur? D. Nullo modo hoc genus
divisionem recipere abnuerim. M. At omnia quae recipiunt
divisionem, nonne pulchriora sunt si eorum partes aliqua parilitate
concordent, quam si discordes et dissonae sint? D. Nulli dubium
est. M. Quid? ipsius parilis divisionis qui tandem numerus auctor
est? an dualis? D. Ita est. M. Ut ergo in duas partes
concinentes dividi pedem et eo ipso aurem delectare comperimus; si
etiam metrum tale inveniamus, nonne caeteris non talibus jure
anteponetur? D. Assentior.
|
|