|
3. M. Recte sane. Quare jam illud responde, cum in omnibus quae
aliqua temporis parte metimur, aliud praecedat, aliud subsequatur,
aliud incipiat, aliud terminet; nihilne tibi videatur inter partem
praecedentem atque incipientem, et illam quae subsequatur ac terminet
, interesse oportere. D. Interesse arbitror. M. Dic ergo quid
intersit inter has duas partes versus, quarum una est, Cornua
velatarum; altera vero est, vertimus antennarum (Aeneid. lib. 3,
v. 549). Non enim ut idem poeta, obvertimus, sed si ita versus
enuntietur, Cornua velatarum vertimus antennarum; nonne saepius
repetendo efficitur incertum, quae pars prior sit, quae posterior?
Neque enim minus idem stat versus, cum ita profertur: Vertimus
antennarum cornua velatarum. D. Plane incertum fieri video. M.
Censesne vitandum? D. Censeo. M. Vide igitur utrum hic satis
vitatum sit. Una pars versus est et ea praececedens, Arma virumque
cano; altera subsequens, Trojae qui primus ab oris; quae usque adeo
inter se differunt, ut si ordinem vertas, et hoc modo pronunties,
Trojae qui primus ab oris, arma virumque cano, alios pedes metiri
necesse sit. D. Intelligo. M. At vide, utrum ista ratio in
aliis servata sit. Nam cujus dimensionis est pars incipiens, Arma
virumque cano, ejusdem esse agnoscis, Italiam fato. Littora multum
ille et. Vi superum saevae. Multa quoque et bello. Inferretque
deos. Albanique patres. Ne multa, persequere caeteros quantum
voles, has priores partes versuum ejusdem dimensionis invenies, id est
quinto semipede articulatas . Rarissime omnino si non hoc ita est;
ita ut posteriores sint istae non minus inter se pariles: Trojae qui
primus ab oris. Profugus Lavinaque venit. Terris jactatus et alto.
Memorem Junonis ob iram. Passus dum conderet urbem. Latio genus
unde Latinum. Atque altae moenia Romae. D. Manifestissimum est.
4. M. Quinque igitur et septem semipedes versum heroicum in duo
membra partiuntur, quem sex pedibus quaternorum temporum constare
notissimum est : et sine concinnitate quidem duorum membrorum, sive
ista, sive aliqua alia, versus nullus est. In quibus omnibus hoc
ratio demonstravit esse servandum, ut non possit pars prior in
posteriore, et posterior in priore loco poni. Quod si aliter fuerit,
non jam versus, nisi nominis abusione, dicetur: erit autem rhythmus
et metrum, qualia rarissime longis carminibus interponere quae versibus
contexuntur, non indecorum est: quale idem ipsum est quod paulo ante
commemoravi: Cornua velatarum vertimus antennarum. Quamobrem non
mihi versus ex eo appellatus videtur, ut nonnulli putant, quod a certo
fine ad ejusdem numeri caput reditur, ut nomen ductum sit ab iis qui se
vertunt dum via redeunt; nam hoc illi cum his etiam metris, quae
versus non sunt, apparet esse commune: sed magis fortasse a contrario
nomen invenit, ut quemadmodum grammatici deponens verbum quod r
litteram non deponit, sicuti est, lucror, et, conqueror,
appellaverunt; ita quod duobus membris confit, quorum neutrum in
alterius loco salva lege numerorum constituitur, quia verti non
potest, versus vocetur. Sed utramlibet harum originem vocabuli tu
licet probes, vel utramque improbes, et aliam quaeras, aut contemnas
mecum totum hoc quaestionis genus; nihil ad hoc tempus pertinet. Cum
enim satis res ipsa quae hoc nomine significatur, appareat, non est de
verbi stirpe laborandum. Nisi quid habes ad haec. D. Ego vero
nihil, sed perge ad caetera.
|
|