|
5. M. Sequitur ut de versus termino requiramus. Nam et hunc
aliqua differentia notatum atque insignitum esse voluerunt, vel potius
ipsa ratio. An tu non arbitraris melius esse ut finis, quo provolutio
numeri coercetur, non perturbata temporum aequalitate, tamen emineat;
quam si cum caeteris partibus quae finem non faciunt, confundatur?
D. Quis dubitat hoc esse melius, quod est evidentius? M.
Considera ergo, utrum recte insignem finem versus heroici spondeum
pedem quidam esse voluerint. Nam in quinque aliis locis vel hunc vel
dactylum licet ponere; in fine autem non nisi spondeum; nam quod
trochaeum putant, propter indifferentiam fit ultimae syllabae, de qua
in metris satis locuti sumus. Sed secundum hos iambicus senarius aut
non erit versus, aut erit sine ista finis eminentia; utrumque autem
absurdum est. Nam neque quisquam unquam, sive doctissimorum hominum,
sive mediocriter, vel etiam tenuiter eruditorum versum esse dubitavit,
Phaselus ille quem videtis hospites (Catullus); et quidquid in
verbis est tali numerositate formatum: et gravissimi auctores eo quo
peritissimi, nullum sine insigni fine versum putandum esse censuerunt.
6. D. Verum dicis. Quare aliam termini hujus notam quaerendam
esse autumo, non hanc quae in spondeo ponitur approbandam. M. Quid
hoc? num dubitas, quaecumque ista sit, aut in pedis esse, aut in
temporis differentia, aut in utroque? D. Qualiter potest? M.
Quid tandem horum trium probas? Ego enim, quoniam idipsum finire
versum ne longius quam oportet excurrat, non pertinet nisi ad temporis
modum; non arbitror aliunde istam notam debere sumi quam ex tempore.
An tibi aliud placet? D. Imo assentior. M. Videsne etiam
illud, cum tempus hic differentiam habere non possit, nisi quod aliud
est longius, aliud brevius; quia cum versus finitur, id agitur ne
pergat longius, in breviore tempore notam finis esse oportere? D.
Video quidem: sed quo pertinet quod additum est, Hic? M. Eo
scilicet quod non ubique temporis differentiam in sola brevitate ac
longitudine accipimus. An tu aestatis ac hiemis differentiam, aut
esse temporis negas, aut in spatio potius breviore vel longiore, ac
non in vi frigoris calorisque constituis, vel humoris et siccitatis ,
et si quid tale aliud? D. Jam intelligo, et hanc quam quaerimus
termini notam, a temporis brevitate ducendam esse consentio.
7. M. Attende igitur hunc versum, Roma, Roma, cerne quanta sit
deum benignitas, qui trochaicus dicitur, et metire illum, atque
responde quod inveneris de membris ejus et numero pedum. D. De
pedibus quidem facile responderim: liquet enim eos septem et semis
esse. De membris autem non satis aperta res est; multis enim locis
partem orationis finiri video: verumtamen opinor esse istam partitionem
in octavo semipede, ut praecedens membrum sit, Roma, Roma, cerne
quanta; subsequens autem, sit deum benignitas. M. Quot semipedes
habet? D. Septem. M. Ipsa ratio te duxit omnino. Cum enim
nihil sit aequalitate melius, eamque in dividendo appetere oporteat;
si minus potuerit obtineri, vicinitas ejus quaerenda est, ne ab ea
longius aberremus. Itaque cum hic versus omnes quindecim semipedes
habeat, non potuit aequius quam in octo et septem dividi: nam eadem
est in septem et octo vicinitas. Sed ita non servaretur nota finis in
tempore breviore, ut eam servandam ratio ipsa praecipit: nam si talis
versus esset, Roma cerne quanta sit tibi deum benignitas, ut
inciperet membrum in his semipedibus septem, Roma cerne quanta sit,
et in his octo alterum terminaretur, tibi deum benignitas; non posset
versum semipes claudere: octo enim semipedes quatuor integros pedes
faciunt. Simul incideret alia deformitas, ut non eosdem pedes in
membro extremo quos in primo metiremur, et prius membrum potius
finiretur nota brevioris temporis, id est semipede, quam posterius,
cui hoc finis jure debetur. Nam in illo tres trochaei semis, Roma
cerne quanta sit: in hoc quatuor iambi scanderentur, tibi deum
benignitas. Nunc vero et trochaeos in utroque membro scandimus, et
semipede versus clauditur, ut spatii brevioris notam terminus teneat.
Nam sunt in priore quatuor, Roma, Roma cerne quanta; in posteriore
autem tres semis, sit deum benignitas. An contradicere aliquid
paras? D. Nihil omnino, et libenter assentior.
8. M. Teneamus igitur has leges inconcussas, si placet, ut neque
membrorum duorum tendens ad aequalitatem partitio versui desit, sicuti
huic deest, Cornua velatarum obvertimus antennarum. Neque ipsa
aequalitas membrorum conversibilem, ut ita dicam, faciat partitionem,
ut in hoc facit, Cornua velatarum vertimus antennarum. Neque cum
ista vitatur conversio, nimis a se membra discedant, sed quantum
possunt proximis numeris prope aequentur, ne dicamus haec ita posse
dividi, ut octo semipedes praecedant, Cornua velatarum vertimus; et
quatuor subsequantur, id est, antennarum. Nec membrum posterius
paris numeri semipedes habeat, sicuti est, tibi deum benignitas, ne
pleno pede versus finitus non habeat terminum breviore tempore notatum.
D. Habeo jam ista, et mando memoriae quantum valeo.
|
|