|
9. M. Quoniam igitur jam tenemus, non debere versum finiri pleno
pede, quomodo nobis heroicum versum metiendum putas, ut et membrorum
lex illa servetur, et haec termini nota? D. Video duodecim esse
semipedes; et quia propter illam conversionem vitandam senos semipedes
habere membra non possunt; neque a se longe oportet discedere ut sint
tres et novem, aut novem et tres; neque paris numeri semipedes
posteriori membro dandi sunt ut sint octo et quatuor, aut quatuor et
octo, ne pleno pede versus finiatur: in quinque et septem, aut septem
et quinque divisio facienda est. Nam et hi numeri sunt ambo impares
proximi, et certe propinquius sibi accedunt membra quam in quaternario
et octonario numeris accederent. Quod ut firmissimum teneam, video
partem orationis in quinto semipede semper aut pene semper terminari,
ut est in primo Virgilii versu, Arma virumque cano: et in secundo,
Italiam fato: et in tertio, Littora multum ille et: in quarto
item, Vi superum saevae: atque ita deinceps in toto pene carmine.
M. Verum dicis: sed videndum tibi est, quos pedes metiaris, ut
nihil superiorum legum jam inconcusse constitutarum violare audeas.
D. Quanquam mihi satis ratio appareat, tamen novitate conturbor.
Non enim solemus in hoc genere nisi spondeum pedem et dactylum
scandere, quod nemo fere est tam indoctus quin audierit, etiamsi minus
id facere possit. Hanc ergo pervulgatissimam consuetudinem, nunc si
sequi voluero, lex illa termini est abroganda ; praecedens enim
membrum semipede clauderetur, posterius autem pleno pede; quod contra
esse debuit. Sed quia illam legem iniquissimum est tollere, et in
numeris jam didici posse fieri, ut a non pleno pede ordiamur ; restat
ut non hic dactylum cum spondeo, sed anapaestum locari judicemus; ut
incipiat versus a longa una syllaba, deinde duo pedes vel spondei vel
anapaesti vel alterni membrum superius terminent; tum tres rursus
alterum vel anapaesti vel quolibet loco spondeus, sive omnibus, et in
fine una syllaba, qua versus legitime terminatur. Probasne et id?
10. M. Ego quoque rectissimum esse judico, sed non facile ista
populo persuadentur. Tanta enim est vis consuetudinis, ut ea
inveterata, si falsa opinione genita est, nihil sit inimicius
veritati. Namque ad faciendum versum nihil interesse intelligis,
utrum in hoc genere anapaestus cum spondeo, an dactylus collocetur: ad
metiendum tamen rationabiliter , quod non aurium sed mentis est
proprium, vera et certa ratione hoc, non irrationabili opinione
discernitur : neque nunc a nobis primum inventa est, sed multo est hac
inveterata consuetudine antiquius animadversa . Quare si eos legant
qui vel in graeca vel in latina lingua disciplinae hujus doctissimi
fuerunt, non mirabuntur nimis qui forte hoc audierint: quanquam pudet
imbecillitatis, cum rationi roborandae hominum auctoritas quaeritur,
cum ipsius rationis ac veritatis auctoritate, quae profecto est omni
homine melior, nihil deberet esse praestantius. Non enim ut in
producenda corripiendave syllaba non nisi auctoritatem veterum hominum
quaerimus, ut quemadmodum sunt usi verbis quibus nos quoque loquimur,
ita et nos utamur; quia in hujuscemodi re et nullam observationem sequi
desidiae est, et novam instituere licentiae: ita in metiendo versu
inveterata voluntas hominum, ac non aeterna rerum ratio cogitanda est,
cum et moderatam ejus longitudinem prius naturaliter aure sentiamus,
deinde approbemus rationabili consideratione numerorum, et eum insigni
fine claudendum esse judicet quisquis judicat certius eum quam caetera
metra esse finiendum, eumque finem in breviore tempore notandum esse
manifestum sit; siquidem temporis longitudinem coercet et frenat
quodammodo.
|
|