|
11. Quae cum ita sint, qui potest posterius ejus membrum nisi non
pleno terminari pede? Prioris autem membri exordium aut plenum pedem
esse, ut in illo trochaico, Roma, Roma, cerne quanta sit deum
benignitas; aut partem pedis oportet, ut in heroico, Arma virumque
cano, Trojae qui primus ab oris. Quapropter, omni jam dubitatione
sublata, etiam istum versum metire, si placet, et mihi de membris
ejus pedibusque responde, Phaselus ille quem videtis, hospites. D.
Membra quidem hujus in quinque et septem semipedes video distributa,
ut prius sit, Phaselus ille; posterius autem, quem videtis,
hospites: pedes vero iambos cerno. M. Quaero, nihilne caves pede
pleno versum terminare? D. Verum dicis, et ubi fuerim nescio.
Quis enim non videret sicut in heroico exordiendum esse a semipede?
quod cum in hoc genere fit, non jam iambis, sed trochaeis versum
metimur, ut eum legitime semipes claudat.
12. M. Ita est ut dicis: sed vide quid tibi de hoc respondendum
putes, quem asclepiadaeum vocant, Maecenas atavis edite regibus
(Horat. lib. 1 Carminum, od. 1). Nam pars orationis in sexta
syllaba terminatur, neque inconstanter, sed in omnibus fere hujus
generis versibus. Itaque ejus primum est membrum, Maecenas atavis:
secundum, edite regibus, quod quanam ratione fiat dubitari potest.
Si enim metiaris in hoc pedes quaternorum temporum, erunt quinque in
priore, in posteriore autem membro quatuor semipedes: lex autem vetat
membrum posterius pari numero constare semipedum, ne pleno pede versus
terminetur. Restat ut pedes consideremus senorum temporum, ex quo fit
ut membrum utrumque ternis semipedibus constet. Nam ut integro pede
praecedens membrum finiatur, a duabus longis incipiendum est: deinde
totus choriambus versum dividit, ut sequente etiam alio choriambo
membrum posterius inchoetur, claudente versum semipede in duabus
brevibus syllabis: tot enim tempora cum spondeo in capite locato,
implent sex temporum pedem. Nisi quid habes ad haec. D. Nihil
prorsus. M. Placet ergo, totidem semipedibus constare utrumque
membrum. D. Cur non placeat? Neque enim metuenda est hic illa
conversio, quia posito posteriore membro in praecedentis loco, ita ut
quod est primum, secundum fiat, non eadem lex manebit pedum.
Quapropter nulla causa est, cur idem semipedum numerus in hoc genere
membris negetur; cum sine ullo conversionis vitio parilitas ista possit
teneri, finis etiam insignioris lege servata, cum versus non pleno
pede terminatur, quod constantissime servandum est .
|
|