|
16. M. Sequitur ut de quinque et septem semipedibus disseramus,
quales sunt versus duo illi nobilissimi, heroicus et quem iambicum
vulgo vocant, etiam ipse senarius. Nam, Arma virumque cano,
Trojae qui primus ab oris, ita dividitur ut primum ejus membrum sit,
Arma virumque cano, qui sunt quinque; et secundum, Trojae qui
primus ab oris, qui sunt septem semipedes. Et, Phaselus ille quem
videtis, hospites, primum membrum habet, Phaselus ille, in
semipedibus quinque; secundum in septem, quem videtis, hospites.
Sed tanta illa nobilitas in lege ista aequalitatis laborat. Cum enim
superiores quinque semipedes in duos et tres diviserimus, posteriores
autem septem in tres et quatuor; congruent sibi quidem particulae
ternorum semipedum: sed si duae reliquae ita convenirent, ut una earum
constaret uno semipede, alia quinque; conjungerentur lege illa qua
unum cum omnibus numeris conjungi potest, et in summa sex fierent,
quod sunt etiam tres et tres: nunc vero quia duo et quatuor
inveniuntur, summam quidem reddent senariam; sed nullo aequalitatis
jure tantum valent duo quantum quatuor, ut in hujuscemodi quasi
necessitudine copulentur. Nisi forte quis dixerit satis esse ad
aliquam regulam parilitatis, quod ut tres et tres, ita duo et quatuor
sex fiunt. Cui rationi repugnandum non arbitror: est enim et haec
aliqua aequalitas. Sed illud nollem ut majore congruentia quinque et
tres quam quinque et septem semipedes convenirent. Non enim tantum
nomen est illius versus quantum istorum; et vides in illo non modo
tantam summam inventam collatis uno et tribus, quanta est in duobus et
duobus; sed etiam multo concordiores partes esse, cum junguntur unum
et tria, propter illam unius cum caeteris omnibus numeris amicitiam,
quam cum duo et quatuor copulantur, sicut in istis est. An tibi
aliquid obscurum est? D. Nihil prorsus. Sed nescio quomodo me
offendit, quod isti senarii cum sint celebratiores caeteris generibus,
et principatum quemdam in versibus habere dicantur, aliquid in
membrorum concordia minus habent, quam illi famae obscurioris versus.
M. Bono animo esto: nam ego tibi tantam in illis ostendam
concordiam, quantam soli ex omnibus habere meruerunt, ut videas, non
injuria eos esse praelatos. Sed quia ipsa tractatio aliquanto est
longior, quamvis omnino jucundior, restare nobis debet extrema, ut
cum de caeteris, quantum satis videbitur, disputaverimus, jam omni
cura liberati, ad horum scrutanda penetralia veniamus. D. Mihi vero
placet: sed jam vellem ut ista quae priora suscepimus, explicata
essent, ut jam illud audirem commodius. M. Istorum comparatione
quae ante disseruimus, fiunt illa dulciora quae exspectas.
|
|