|
17. Nunc itaque considera, utrum in duobus membris quorum primum
exhibeat semipedes sex, alterum septem, reperiatur ea aequalitas ut
rite esse versus queat. Nam post quinque et septem semipedes hunc esse
discutiendum vides. Hujus autem exemplum est: Roma, cerne quanta
sit deum benigniias . D. Video primum membrum posse in partes
distribui, quae habeant ternos semipedes, secundum in tres et
quatuor. Quare junctis aequalibus fiunt sex semipedes, tres vero et
quatuor septem sunt, et non aequantur illi numero. Sed si duo et duo
in ea parte ubi quatuor sunt, et duo et unum in ea parte ubi tres
sunt, consideremus, junctis partibus quae binos habent, fit summa
quaternaria: junctis autem illis quarum in una duo sunt, in alia
unum, si etiam ista tanquam sint quatuor accipiamus, propter unius cum
caeteris numeris concordiam, octo simul fiunt, magisque excedunt
summam senariam, quam cum septem fuissent.
18. M. Ita est, ut dicis: et ideo isto genere copulationis a
lege versuum separato, attende ut ordo postulat, in ea nunc membra,
quorum primum habet octo semipedes, septem secundum. Ista vero
copulatio habet quod quaerimus. Nam praecedentis membri partem
dimidiam cum parte subsequentis majore, quae dimidiae proxima est,
jungens, quoniam quaterni semipedes sunt, octonarii numeri summam
facio. Restant ergo quatuor semipedes de priore, tres de posteriore
membro. Duo inde, et duo hinc copulati, fiunt quatuor. Duo rursus
inde residui, et unus hinc, ad legem illius convenientiae copulati,
qua unum reliquis par est, quodammodo sumuntur pro quatuor. Ita jam
octonarius superiori octonario congruit. D. Sed cur hujus exemplum
non audio? M. Quia saepe commemoratum est: tamen ne suo loco
praetermissum putes, ipsum est, Roma, Roma, cerne quanta sit deum
benignitas; vel hoc etiam, Optimus beatus ille qui procul negotio.
19. Quare jam inspice novem et septem semiped um connexionem, cujus
exemplum est: Vir optimus beatus ille qui procul negotio. D.
Facilis est cognitu ista congruentia: superius enim membrum in quatuor
et quinque, posterius in tres et quatuor semipedes dividitur. Pars
ergo superioris minor cum parte posterioris majore conjuncta,
octonarium numerum facit: et major superioris cum minore posterioris,
item octonarium: nam illa conjunctio est quatuor et quatuor, ista
quinque et tres semipedes. Huc accedit, quod quinque in duo et tres
semipedes, tres autem in duo et unum si diviseris, apparet alia
convenientia duorum cum duobus, et unius cum tribus, quia unum cum
omnibus numeris superius commemorata lege confertur. Sed nisi me ratio
fallit, nihil restat ulterius quod de membrorum copulatione
requiramus: jam enim ad octo perventum est pedes, quem numerum
versui, sicut satis cognovimus, non fas est excedere. Quare jam
age, illa senariorum versuum heroici et iambici vel trochaici, quo
intentionem meam et excitasti et distulisti, pande secreta.
|
|