|
1. M. Satis diu pene atque adeo plane pueriliter per quinque libros
in vestigiis numerorum ad moras temporum pertinentium morati sumus:
quam nostram nugacitatem apud benevolos homines facile fortassis excuset
officiosus labor; quem non ob aliud suscipiendum putavimus, nisi ut
adolescentes, vel cujuslibet aetatis homines, quos bono ingenio
donavit Deus, non praepropere, sed quibusdam gradibus a sensibus
carnis atque a carnalibus litteris, quibus eos non haerere difficile
est, duce ratione avellerentur, atque um Deo et Domino rerum
omnium, qui humanis mentibus nulla natura interposita praesidet,
incommutabilis veritatis amore adhaerescerent. Illos igitur libros qui
leget, inveniet nos cum grammaticis et poeticis animis, non habitandi
electione, sed itinerandi necessitate versatos. Ad hunc autem librum
cum venerit, si, ut spero et supplex deprecor, Deus et Dominus
noster propositum meum voluntatemque gubernaverit, et eo quo est
intenta perduxerit, intelliget non vilis possessionis esse vilem viam,
per quam nunc cum imbecillioribus, nec nos ipsi admodum fortes ambulare
maluimus, quam minus pennatos per liberiores auras praecipitare. Ita
nos, quantum arbitror, aut nihil aut non multum peccasse judicabit,
si tamen de numero spiritualium virorum iste fuerit. Nam turba caetera
de scholis linguarum tumultuantium, et ad plaudentium strepitum vulgari
levitate laetantium, si forte irruerit in has litteras, aut contemnet
omnes, aut illos quinque libros sufficere sibi arbitrabitur: istum
vero in quo fructus illorum est, vel abjiciet quasi non necessarium,
vel differet quasi post necessarium. Reliquos vero qui ad ista
intelligenda cruditi non sunt, si sacramentis Christianae puritatis
imbuti , in unum et verum Deum summa charitate nitentes, cuncta
puerilia transvolaverunt, fraterne admoneo ne ad ista descendant, et
cum hic laborare coeperint, de tarditate sua conquerantur, ignorantes
itinera difficilia et molesta pedibus suis, volando se posse etiam
ignorata transire. Si autem ii legunt qui et infirmis aut
inexercitatis gressibus hac ambulare non possunt, et nullas pietatis
alas habent, quibus ista neglecta praetervolent, non se inserant
inconvenienti negotio; sed praeceptis saluberrimae religionis, et nido
fidei Christianae pennas nutriant, quibus subvecti laborem ac pulverem
hujus itineris evadant, magis ipsius patriae quam viarum flexuosarum
amore flagrantes. His enim haec scripta sunt, qui litteris
saecularibus dediti, magnis implicantur erroribus, et bona ingenia in
nugis conterunt, nescientes quid ibi delectet. Quod si
animadverterent, viderent qua effugerent illa retia, et quisnam esset
beatissimae securitatis locus.
|
|