|
25. M. Age, nunc aspice in vim potentiamque rationis, quantum ex
operibus ejus aspicere possumus. Ipsa enim, ut id potissimum dicam
quod ad hujus operis susceptionem attinet, primo quid sit ipsa bona
modulatio consideravit, et eam in quodam motu libero, et ad suae
pulchritudinis finem converso esse perspexit. Deinde vidit in motibus
corporum aliud esse quod brevitate et productione temporis variaretur,
in quantum magis esset minusve diuturnum, aliud localium spatiorum
percussione in quibusdam gradibus celeritatis et tarditatis: qua
divisione facta, illud quod in temporis mora esset, modestis
intervallis, et humano sensui accommodatis articulatim varios efficeret
numeros, eorumque genera et ordinem usque ad modulos versuum persecuta
est. Postremo attendit quid in his moderandis, operandis,
sentiendis, retinendis ageret anima , cujus caput ipsa esset: hosque
omnes animales numeros a corporalibus separavit: seque ipsam haec omnia
neque animadvertere, neque distinguere, neque recte numerare sine
quibusdam suis numeris potuisse cognovit, eosque caeteris inferioris
ordinis judiciaria quadam aestimatione praeposuit.
26. Et nunc cum ipsa sua delectatione, quae in temporum momenta
perpendit, et talibus numeris modificandis nutus suos exhibet, sic
agit; quid est quod in sensibili numerositate diligimus? Num aliud
praeter parilitatem quamdam et aequaliter dimensa intervalla? An ille
pyrrhichius pes, sive spondeus, sive anapaestus, sive dactylus, sive
proceleumaticus, sive dispondeus nos aliter delectaret; nisi partem
suam parti alteri aequali divisione conferret? Quid vero iambus,
trochaeus, tribrachus pulchritudinis habent, nisi quod minore sua
parte majorem suam partem in tantas duas aequaliter dividunt? Jam
porro sex temporum pedes, num aliunde blandius sonant atque festivius,
nisi quod utraque lege partiuntur; scilicet aut in duas aequales partes
terna tempora possidentes, aut in unam simplam ex aequalibus partem ,
et alteram duplam, id est, ut major habeat bis minorem, et eo modo ab
illa dividatur aequaliter, duobus temporibus quatuor tempora in bina
demetiente ac secante? Quid illi quinum septenumque temporum pedes?
unde solutae orationi, quam versibus videntur aptiores, nisi quod
eorum pars minor in partes aequales majorem non dividit? Et hi tamen
ipsi unde admittuntur in sui generis ordine ad temporum numerositatem,
nisi quia et in quinque temporibus tantas duas particulas habet pars
minor, quantas major tres; et in septem tantas tres minor, quantas
major quatuor? Ita in omnibus pedibus nulla pars minima est alicujus
dimensionis articulo notata, cui non caeterae quanta possunt
aequalitate consentiant.
27. Age, in conjunctis pedibus sive libera perpetuitate porrigatur
ista conjunctio, sicut in rhythmis; sive ab aliquo certo fine
revocetur, sicut in metris; sive etiam in duo membra quadam lege
sibimet congruentia tribuatur, sicut in versibus; qua tandem alia re,
nisi aequalitate pes pedi amicus est? Unde molossi, et ionicorum
syllaba media quae longa est, non sectione, sed nutu ipso
pronuntiantis atque plaudentis in duo paria momenta distribui potest;
ut etiam ad terna tempora pes totus conveniat, quando caeteris qui
eodem modo dividuntur, adjungitur; cur nisi aequalitatis jure
dominante, quod scilicet aequalis est lateribus suis, quae binorum
temporum sunt, cum et ipsa sit duum temporum? Cur idem fieri in
amphibracho non potest, quando caeteris quatuor temporum adjungitur,
nisi quia tanta ibi non invenitur aequalitas duplo medio, lateribus
simplis? Cur in silentiorum intervallis nulla fraude sensus
offenditur, nisi quia eidem juri aequalitatis, etiamsi non sono,
spatio tamen temporis quod debetur, exsolvitur? Cur sequente silentio
etiam brevis syllaba pro longa accipitur, non instituto, sed ipso
naturali examine quod auribus praesidet; nisi quia in spatio temporis
longiore sonum coarctare in angustias eadem illa aequalitatis lege
prohibemur? Itaque syllabam ultra duo tempora producere, ut etiam
sono impleatur quod silentio impleri potest, admittit natura audiendi
et tacendi : ut autem minus quam duo tempora occupet syllaba, dum
restat spatium tacitis nutibus, quaedam fraus aequalitatis est, quia
minus quam in duobus esse aequalitas non potest. Jam vero in ipsa
aequalitate membrorum qua variantur illi ambitus, quos Graeci
PERIODOYS vocant, versusque figurantur, quomodo ad eamdem
aequalitatem secretius reditur; nisi ut in ambitu brevius membrum
majori aequalibus pedibus ad plausum conveniat, et in versu occultiore
consideratione numerorum, ea quae inaequalia membra junguntur, vim
aequalitatis habere inveniantur?
28. Quaerit ergo ratio, et carnalem animae delectationem, quae
judiciales partes sibi vindicabat, interrogat, cum eam in spatiorum
temporalium numeri aequalitas mulceat, utrum duae syllabae breves
quascumque audierit vere sint aequales; an fieri possit, ut una earum
edatur productius, non usque ad longae syllabae modum, sed infra
quantumlibet, quo tamen excedat sociam suam. Num negari potest,
fieri posse, cum haec delectatio ista non sentiat, et inaequalibus
velut aequalibus gaudeat? quo errore et inaequalitate quid turpius?
Ex quo admonemur ab his avertere gaudium, quae imitantur
aequalitatem, et utrum impleant, comprehendere non possumus: imo quod
non impleant fortasse comprehendimus; et tamen in quantum imitantur,
pulchra esse in suo genere et ordine suo, negare non possumus.
|
|