|
29. Non ergo invideamus inferioribus quam nos sumus, nosque ipsos
inter illa quae infra nos sunt, et illa quae supra nos sunt, ita Deo
et Domino nostro opitulante ordinemus, ut inferioribus non
offendamur, solis autem superioribus delectemur. Delectatio quippe
quasi pondus est animae. Delectatio ergo ordinat animam. Ubi enim
erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21):
ubi delectatio, ibi thesaurus: ubi autem cor, ibi beatitudo aut
miseria. Quae vero superiora sunt, nisi illa in quibus summa,
inconcussa, incommutabilis, aeterna manet aequalitas? Ubi nullum est
tempus, quia nulla mutabilitas est; et unde tempora fabricantur et
ordinantur et modificantur aeternitatem imitantia, dum coeli conversio
ad idem redit , et coelestia corpora ad idem revocat, diebusque et
mensibus et annis et lustris, caeterisque siderum orbibus, legibus
aequalitatis et unitatis et ordinationis obtemperat. Ita coelestibus
terrena subjecta, orbes temporum suorum numerosa successione quasi
carmini universitatis associant.
30. In quibus multa nobis videntur inordinata et perturbata, quia
eorum ordini pro nostris meritis assuti sumus , nescientes quid de
nobis divina providentia pulchrum gerat. Quoniam si quis, verbi
gratia, in amplissimarum pulcherrimarumque aedium uno aliquo angulo
tanquam statua collocetur, pulchritudinem illius fabricae sentire non
poterit, cujus et ipse pars erit. Nec universi exercitus ordinem
miles in acie valet intueri. Et in quolibet poemate si quanto spatio
syllabae sonant, tanto viverent atque sentirent, nullo modo illa
numerositas et contexti operis pulchritudo eis placeret, quam totam
perspicere atque approbare non possent, cum de ipsis singulis
praetereuntibus fabricata esset atque perfecta. Ita peccantem hominem
ordinavit Deus turpem, non turpiter. Turpis enim factus est
voluntate, universum amittendo quod Dei praeceptis obtemperans
possidebat, et ordinatus in parte est, ut qui legem agere noluit, a
lege agatur. Quidquid autem legitime, utique juste; et quidquid
juste, non utique turpiter agitur: quia et in malis operibus nostris
Dei opera bona sunt. Homo namque in quantum homo est, aliquod bonum
est; adulterium autem in quantum adulterium est, malum opus est:
plerumque autem de adulterio nascitur homo, de malo scilicet hominis
opere bonum opus Dei.
31. Quamobrem ut nos ad propositum, propter quod haec sunt dicta,
referamus, hi numeri rationis pulchritudine praeminent, a quibus si
prorsus abscinderemur, cum inclinamur ad corpus, progressores numeros
sensuales non modificarent: qui rursus movendis corporibus agunt
sensibiles temporum pulchritudines: atque ita sonantibus obvii etiam
occursores numeri fabricantur; quos omnes impetus suos eadem anima
excipiens, quasi multiplicat in seipsa, et recordabiles facit: quae
vis ejus memoria dicitur, magnum quoddam adjutorium in hujus vitae
negotiosissimis actibus.
32. Haec igitur memoria quaecumque de motibus animi tenet, qui
adversus passiones corporis acti sunt, FANTASIAI graece
vocantur; nec invenio quid eas latine malim vocare: quas pro cognitis
habere atque pro perceptis opinabilis vita est , constituta in ipso
erroris introitu. Sed cum sibi isti motus occursant, et tanquam
diversis et repugnantibus intentionis flatibus aestuant, alios ex aliis
motus pariunt; non jam eos qui tenentur ex occursionibus passionum
corporis impressi de sensibus, similes tamen tanquam imaginum
imagines, quae phantasmata dici placuit. Aliter enim cogito patrem
meum quem saepe vidi, aliter avum quem nunquam vidi. Horum primum
phantasia est, alterum phantasma. Illud in memoria invenio, hoc in
eo motu animi, qui ex iis ortus est quos habet memoria. Quomodo autem
oriantur haec, et invenire et explicare difficile est. Arbitror
tamen, quod si nunquam humana corpora vidissem, nullo modo ea possem
visibili specie cogitando figurare. Quod autem ex eo quod vidi facio,
memoria facio: et tamen aliud est in memoria invenire phantasiam,
aliud de memoria facere phantasma. Quae omnia vis animae potest. Sed
vera etiam phantasmata habere pro cognitis, summus error est.
Quanquam sit in utroque genere quod nos non absurde scire dicamus, id
est, sensisse nos talia, vel imaginari nos talia. Patrem denique me
habuisse et avum, non temere possum dicere: ipsos autem esse quos
animus meus in phantasia vel in phantasmate tenet, dementissime
dixerim. Sequuntur autem nonnulli phantasmata sua tam praecipites, ut
nulla sit alia materies omnium falsarum opinionum, quam habere
phantasias vel phantasmata pro cognitis, quae cognoscuntur per sensum
. Quare his potissimum resistamus, nec eis ita mentem accommodemus,
ut dum in his est cogitatio, intelligentia ea cerni arbitremur.
33. Cur autem si hujusmodi numeri qui fiunt in anima rebus
temporalibus dedita, habent sui generis pulchritudinem, quamvis eam
transeundo actitent, invideat huic pulchritudini divina providentia,
quae de nostra poenali mortalitate formatur, quam justissima Dei lege
meruimus: in qua tamen nos non ita deseruit, ut non valeamus
recurrere, et a carnalium sensuum delectatione, misericordia ejus
manum porrigente, revocari. Talis enim delectatio vehementer infigit
memoriae quod trahit a lubricis sensibus. Haec autem animae consuetudo
facta cum carne, propter carnalem affectionem, in Scripturis divinis
caro nominatur. Haec menti obluctatur, cum jam dici potest
apostolicum illud: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati
(Rom. VII, 25). Sed in spiritualia mente suspensa atque ibi
fixa et manente, etiam hujus consuetudinis impetus frangitur, et
paulatim repressus exstinguitur. Major enim erat cum sequeremur; non
tamen omnino nullus, sed certe minor est cum eum refrenamus, atque ita
certis regressibus ab omni lasciviente motu, in quo defectus essentiae
est animae, delectatione in rationis numeros restituta ad Deum tota
vita nostra convertitur, dans corpori numeros sanitatis, non accipiens
inde laetitiam; quod corrupto exteriore homine, et ejus in melius
commutatione continget.
|
|